Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
Ill tem profectam non solum haeritici adstruunt, qui Ecclesiae infallibilitam negant; verum etiam viri aliqui catholici, qui infallibilitatem Ecclesiae non inficiantur, sed illam non recte interpretantur, et sic in errorem inducuntur. Affirmant enim, munus Ecclesiae infallibilis sub assistentia Spiritus S. eo spectare, ut inter varias sententias de sensu dogmatis illa praevaleat, quae pro tali tempore est aptissima; in qua sententia ita per Ecclesiae definitionem praevalente concedunt, semper esse aliquam veritatem, sed non ideo veritatem simpliciter, et totam veritatem; atque ideo progressu temporis, alio ulteriori scientiarum stadio vigente, necessariam reddi definitionem perfectiorem, quia prior pro hoc scientiae progessu apta jam non est. Ita erroris patroni adstruunt et explicant progressum in intelligenda semper magis ac magis doctrina Christi, quasi nempe illa esset philosophicum inventum, humana ratione perficiendum. Errorem hunc SSmus Dominus noster signavit et reprobravit identidem.,,Maxime, inquit,1) improbandum ac damnandum esse, quod humanae rationiet philosophiae, quae in religionis rebus non dominari, sed ancillari debent, magisterii jus temere attribuatur, ac propterea omnia perturbentur, quae firmissima manere debent, tum de distinctione inter scientiam et fidem, tum de perenni fidei immutabilitate, quae una semper atque eadem est, dum philosophia human a eque disciplinae neque se m» per sibi constant, neque sunt a multiplici errorum varietate immunes.“ Idem praestitit Summus Pontifex in Allocutione 9. Junii 1862. coram congregatis ex universo orbe Episcopis habita dicens: „Summa praeterea impudentia asserere non dubitant, ipsam divinam revelationem esse imperfectam, et idcirco subjectam continuo et indefinito progressui, qui humanae rationis progressioni respondeat.“ Errori opponitur in ultimo hoc Capitis quarti Articulo doctrina catholica. Unde autem patet verum et genuinum profectum in doctrina sacra intelligenda non excludi, nec negari, imo locum in Ecclesia habere amplissimum, illum nempe, quem SS. Patres commendant, et qui sub assistentia Spiritus Sancti per ipsius Ecclesiae explicationes et definitiones doctrinae revelatae obtinetur. Verum hunc et genuinum progressum indicat Vincentius Lirin.2): „Christi vero Ecclesia sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit-----------sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si quae sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat, si quae jam confirmata et definita, custodiat. Denique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est, nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea solicitius excoleretur.“ In Ecclesia nimirum et per Ecclesiam non permutatio dogmatis, sed profectus in intelli- gentia ipsius dogmatis revelati obtinet ita, ut quod minus diserte vel obscurius propositum erat, vel implicitum continebatur in aliis dogmatibus, disertius, clarius et explicite in se ipso proponatur, et intelligatur distinctius. Possunt etiam et solent aliquando necessariae fieri definitiones fidei sub nova forma in directa oppositione contra novos errores. Quis dubitet, his definitionibus etiam promoveri intelligentiam dogmatum, quae vero dogmatum explicatio aeque perti- 1 1) in litt, apóst, ddto 15. Junii 1857. ad Cardinal. A.-Eppum Colon, directis. 2) Commonit. n. 32. 5*