Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

110 5. Juvat prae oculis habere, quod sicut Apostoli, eorumque usque ad consumma­tionem saeculi successores acceperunt Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gen­tibus, *) et ad loquendum Dei sapientiam in doctrina Spiritus, 1 2): ita etiam eorum muneris sit proscribere falsi nominis scientiam, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt;3) confirmare item fideles, ne decipiantur in sublimitate sermonum, per philosophiam, et ina­nem fallaciam secundum traditionem hominum. 4) Sed nec illud ex oculis dimittendum, fieri non posse, ut veritas catholica animo fideli retineatur, eademque simul sub nomine philosophiae scienter impugnetur, scientiis contrariis velut legitime consequentibus ac de­ductis ex principiis verae scientiae. Caeterum de hoc etiam nostrae aetatis errore valet il­lud Ecclesiastis 5): „nihil sub sole novum.“ Jam enim saec. 15. et 16. exstiterunt homi­nes, qui quoad rem eundem ipsum errorem professi sunt, et propagare coeperunt, cum magno fidei christianae detrimento, quorum autem error damnatus est in Concilio Latera, nensi V. Constitutione „Apostoliéi regiminis“ 6), ad quam igitur rectissime provocat Con­cilium Vaticanum, a quo Articulo hoc tertio editam definitionem praelaudata Lateranen­sis Constitutio praeformavit. 6. Ut vero omnibus notum sit, hac prohibitione non detrahi quidquam sincero veritatis naturalis investigandae studio, cum non scientiae usus, sed eiusdem abusus tan­tum interdicatur, ut porro id etiam constet, quod non veritatem indagare ac propriis rationis et scientiae principiis demonstrare, sed errorem solummodo, eumque fidei ad­versantem, vel ad illam labefactandam accomodatum, amplecti prohibeatur; ut denique occuratur calumniis adversariorum, Ecclesiam perperam accusantium, ac si illa melioris intelligentiae inimica, omne profanarum scientiarum studium supprimeret; iccirco Ar­ticulo quarto huius Capitis declaratur, tantum abesse, ut Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae obsistat, ut potius hanc multis modis juvet atque promoveat; quum commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia nec ignoret, nec despiciat, quin imo fate­atur, eas, quemadmodum a Deo, scientiarum Domino, profectae sunt: ita si rite pertra­ctentur ad Deum, juvante eius gratia, perducere. Nec profecto ipsa (Ecclesia) prohibet, ne huiusmodi disciplinae in suo quoque ambitu propriis utantur principiis, et propria methodo; sed justam hanc libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae repugnando errores in se suscipiant, aut fines proprios transgressae, ea, quae sunt fidei occupent et perturbent. — De quo Ecclesiae subsidio cultores scientiarum, quum per il­lud ab erroribus praeserventur, aut revocentur, tam parum conqueri possunt, ac debent, quam parum discipuli, quando a magistris impune committere errores non permittuntur. 7. Articulus ultimus Capitis huius directus est contra errorem, quo statuitur, sen­sum, quem Ecclesia in suis definitionibus intelligit, non simpliciter, et incommutabiKter verum esse, sed aliquando alium, ab illo diversum substitui debere. Sunt enim, qui di­cant et doceant, intelligentiam dogmatum esse variam diversis aetatibus pro diverso sta­tu scientiarum philosophicarum. In Apostolis intelligentiam fuisse aiunt, non quidem fal­sam sed imperfectam; in Patribus fuisse perfectiorem, sed tamen longe remotam a sua ulti­ma perfectione; nunc vero per veram philosophiam in luce scientiarum recentioris aetatis ad plenum intellectum veritatum revelatarum perveniri posse. Huiusmodi au­1) Kom. 1, 5. — 2) 1. Cor. 2, 6. 7. 13. — 3) 1. Tim. 6, 20. 21. — 4) Coi. 2, 4< 8. — 5) 1, 10.— 6) Cone. Coll. Harduin. T. IX p. 1719.

Next

/
Thumbnails
Contents