Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

99 coloris sui res albae ac nigrae, saporis svaves et amarae . . . Maneat ergo fixum, quos Spiritus Sanctus intus docuit, solide acquiescere in Scriptura et hanc esse autopiston . . . Non argumenta, non verisimilitudines quaerimus, quibus judicium nostrum incumbat, sed ut rei extra aestimandi aleam positae judicium ingeniumque nostrum subjicimus.“ Recentiores vero, eadem methodo retenta, huic testimonio Spiritus Sancti plerumque substituunt naturalem sensum religiosum, vel indigentiam animi religiosi, per quem sensum immedi­ate, et quin veritas revelata ex criteriis externis nobis fiat credibilis, religionem Chri­stianam amplectamur tamquam veram et divinam. Qui effata huc pertinentia multorum virorum legere vult, adeat librum, quem Henricus Denzinger, professor Theologiae Her- bipolitanus, elucubravit. 1) Neque desunt alii qui doceant: facta illa supernaturalia (nempe miracula, prophe­tias etc) non posse cognosci tamquam motiva credibilitatis, nisi fides praesupponatur; et propterea ipsum factum revelationis homini, qui nondum credit, demonstrari non posse, ac proinde certam persvasionem de veritate facti revelationis, seu de revelationis existentia) non posse praecedere fidem christianam suscipiendam, quae potius absque huiusmodi per- svasione per gratiam divinam producatur. Hinc est, quod S, Sedes Apostolica coacta jam saepius fuerit huiusmodi errores proscribere. Innocentius XL 2. Martii 1679. damnavit hanc propositionem (XXI): „Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine, qua quis formidet, ne sit locutus Deus.“ Jam in anterioribus commemoratus Ludovicus Bautain, approbante S. Sede Apostolica sub­scribere jussus est8.Sept. 1840. his thesibus: 3. „Revelationis christianae probatio ex mira­culis Christi desumpta, quae testium ocularium sensus mentesque percellebant, vim suam atque fulgorem quoad subsequentes generationes non amisit. Hanc eandem probationem in traditione omnium Christianorum orali et scripta reperire est; qua duplici traditione illis de­monstranda est, qui vel eam rejiciunt, vel, quin admittant, requirunt.“ 6. „Ratio cum cer­titudine authenticitatem revelationis Judaeis per Moysen, et Christianis per Jesum Christum factae, probare valet.“ Et Summus Pontifex Pius IX. docet2): „Cum sanctissima nostra reli­gio non ab humana ratione fuerit inventa, sed a Deo hominibus clementissime patefacta, tunc quisque vel facile intelligit, religionem ipsam ex eiusdem Dei loquentis auctoritate omnem suam vim acquirere, neque ab humana ratione deduci, aut perfici umquam posse. Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet Deum esse loquentem, ac Eidem quemadmodum sapientissime docet Apostolus, rationabile obsequium exhibeat.“ Errorem vero ipsum, contra quem hic articulus Capit. III. positus est, periculis plenum esse, per se facile intelligitur. Si enim criteria externa, quibus velut sigillis divinis suam Deus revelationem cognoscibilem reddere voluit, rejiciantur, vel sua probandi vi exu­antur, et tota revelationis res eiusque probatio revocetur ad sensum internum vel ad inter­nam experientiam, nullus amplius remanet modus certus discernendi veram revelationem a fictitia. Ille enim sensus a criteriis externis sejunctus, gravissimis patet illusio­nibus. Recte ideo ne in re tanti momenti, a qua salus nostra suspenditur, decipiamur, 1 1) Sub titulo: Vier Biicher der relig. Erkennt. 2. t. p. 305. — 2) Epist. Encycl. ddto 9. Novembr. 1846.

Next

/
Thumbnails
Contents