Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
100 aut vel decipi possimus, est a Deo sapientissime provisum, ut tum illi, per quos facta est revelatio, tum ad quos est destinata, certissimi esse possint a Deo eam processisse. Provisum autem a Deo est per criteria, sive indicia aut notas, quibus revelatio vere divina a falsa discerni possit, sicut epistola regis ex regio sigillo agnoscitur, inter quae, a Dogmaticis recenseri solita, praecipue sunt miracula et vaticinia, cum fieri absolute nequeat, ut Deus ad confirmationem erroris et mendacii miraculum patrari, aut praedictionem futurorum impleri permittat. His criteriis, velut totidem motivis iisque evidentibus credibilitatis simul ad firmum assensum praestandum inducimur iis omnibus veritatibus, quae testibus et testimoniis irrefragabilibus tamquam divinitus revelatae nobis proponuntur, etiamsi illae captum mentis nostrae superent. Ad haec criteria et credibilitatis motiva respexit Richardus Victorinus, dum scripsit *): „Domine, si error est, quod credimus, a te decepti sumus: ista enim in nobis iis signis, et prodigiis confirmata sunt, quae nonnisi a te fieri potuerunt.“ Et ante illum S. Hilarius 2): „Neque enim mundo ignorabilis effici potest, quem prophetiae volumina consignant; quem Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulchra, quem invidi spiritus profitentur, quem punitorum daemonum resonant mugitus.“ Apposite observat Conten- sonius 3): „Nihil unquam sine culpa creditum est, si credere, quae Christiana Religio docet culpa non vacat. Unde si per impossibile error esset, non posset imputari post tot singularia credibilitatis indicia, quibus non potest homo non prudenter moveri. Verum sicut haec quinque credibilitatis testimonia (totidem recenset et demonstrat) veluti quinque limpidissimi lapides frontem conterunt infidelium, sic arguent te, nisi fidei vita respondeat. Accusabunt te prophetarum oracula, subitanea reprehendet orbis conversio, contra te perorabit Evangelii immaculata lex, confundet te miraculorum gloria, adversum te clamabit sanguis Martyrum, si fidem Chisti, quam credibilem reddunt, morum tuorum obscuritate improbabilem reddis.“ 4. Articulus III. huius Capitis et Can. 4. speciatim contra illos positi sunt, qui praecipiunt, distinguendum esse inter fidem cognitionis, qua praestatur assensus veritati revelatae, et fidem cordis, seu fidem efficacem, quae per charitatem operatur. Fides cognitionis, quam etiam „passivam“ vocant, consistit in consensu necessario, qui inducitur per argumenta, quae pro veritatibus religiosis pugnant, et consistit in necessaria persvasione de veritate demonstrata, seu est persvasio necessaria, inducta rationibus cogentibus. Fidem autem cordis dicunt „liberae voluntatis, “ continetur enim in ea libera et absoluta subjectio sub iis, quae revelata sunt, scilicet omnimoda resignatio in Deum, ac res divinas. Hinc porro tradunt, ad fidem cognitionis eliciendam gratiam non esse necessariam, atque eam ne mediate quidem esse salutarem, attamen praeparare hominem ad fidem cordis, seu efficacem, quae sola est actus mediate salutaris, sicut spes operans et charitas operans sunt immediate salutares. Unde jam intelligitur, quare a Concilio Vaticano tria de fide hoc in Articulo declarantur; videlicet: ad fidem, etiamsi per caritatem non operetur, gratiam Dei esse necessariam; deinde fidem hanc esse opus ad salutem pertinens, seu ad salutem consequendam necessarium; denique assensum fidei esse actum liberum, quo homo liberam praestat obedientiam gratiae eius, cui resistere posset? consentiendo et cooperando. 5. Jam Semipelagiani distinxerunt inter fidem, seu fidei initium, et inter opera bona seu vitae sanctitatem, et ideo quia ad initium fidei gratiam supernaturalem necessariam 1 1) 1. 1. de Trinit. c. 2. — 2) 1. 2. de Trinit. — 3) Theolog. mentis et cordis T. I. Venetiis, 1727.