Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

98 eadem per se, et directe ac proxime, prout a scientia mere naturali distinguitur. Declara­tur nempe, fidem esse virtutem supernaturalem, qua non solis naturae viribus, sed gratia divina instructi, illustrati et adjuti, a Deo revelata, vera esse credimus, non propter intrin­secam rerum veritatem, naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem Dei revelantis, qui nec fallere nec falli possit. Quo recte fides a scientia naturali, quae est ex perspecta intrinseca rei veritate, differt, nec non eo, quod fides cum ea mentis firmitate con­juncta sit, qua persvasum habemus, contrarium esse impossibile. Fides, juxta S. Pau­lum *) „est argumentum non apparentium,“ cuius certitudinem his inculcat verbis2): „Vo­lens Deus ostendere — — immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum; ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus.“ Et rursum 3): „Ille (Deus) fidelis permanet? negare se ipsum non potest.“ Quare S. Augu­stinus 4) non dubitat asserere, Deo aeque impossibile esse fallere ac mori. Et S. Bernar- dus 5) de assensu fidei ait: „Scio, cui credidi, et certus sum, clamat Apostolus, et tu mihi ambiguum garris, quo nihil est certius. Academicorum sunt istae aestimationes, quorum est dubitare de omnibus, scire nihil.“ S. Thomas Aquin. vero 6) dicit: „Multo magis homo cer­tior est de eo, quod audit a Deo, qui falli non potest, quam de eo, quod videt propria ra­tione, quae falli potest.“ Ratio, qua proxime et praecipue inducimur ad credendum, seu assentiendum fidei veritatibus est, quia sunt a Deo revelatae. Nec enim fidei doctrinas credimus, quia intrinse­ce videmus eas veras esse, sed ideo veras esse credimus, quia novimus a Deo esse revela­tas. Objectum igitur fidei formale sive motivum primarium est auctoritas Dei revelantis eiusque infallibilis scientia et veracitas. Hanc propriam rationem et essentiam fidei expli. cans S. Paulus ait7) fideles „accepisse verbum auditus Dei non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei.“ Ex eadem ratione dicitur „fides exauditu,“ „audi t u s autem per verbum Christi,“ „auditus fi d e i,“ „o b e di tio fidei,“ „apo stolatus ad obedi- endum fidei in omnibus gentibus,“ „captivitas intellectus in obsequium Christi“8) In Canone 2. tantum sententia illorum damnatur, qui negant fidem ex hac causa a scientia naturali distingui, quod ad fidem non requiratur, ut veritas reve lata propter au­ctoritatem Dei revelantis credatur, non etiam ex eo, quod ad fidem gratia divina sit neces­saria, quoniam de hoc inferius Art. 3. Can. 5. dedita opera agitur. 3. Doctrina Articuli secundi et Can. 3, et 4. opponitur errori eorum, qui sub prae­textu pietatis rejectis eriteriis ad cognoscendum et probandum factum revelationis idoneis, unice provocant ad internum saporem, ad sensum religiosum, ad testimonium spiritus, ad immediatam certitudinem fidei; vim autem ac necessitatem argumentorum seu motivorum credibilitatis, quae petuntur ex miraculis et prophetiis adimpletis, etc. vel omnino ne­gant, vel ea solum admittunt tamquam subsidium quoddam, si fides jam adsit, cum, prout ipsi praetendunt, ipsa huiusmodi facta sine fide cognosci non possint- Jam pseudo-refor- matores Saec. XVI. verbum Dei ex sapore et gustu discernere consveverunt, ad quem finem in unoquoque homine ponebant immediatum testimonium Spiritus Sancti. „Non obscuriorem, scribit Calvinus, 9) veritatis suae sensum ultro Scriptura praesefert, quam 1 1) Hebr. 11, 1. — 2) ib. 6, 17 seq. — 3) 2. Tim. 2, 13. — 4) lib. 10. de Syinb. ad Catech. — 5) Epist. ad In- noc. 190. — 6) 2,2. quaest. 4. art. 8. — 7) l.Thess. 2, 13. — 8) Rom. 1, 5. 10, 17. 15, 18. 16, 26. item 2. Cor 10, 5. Gal. 3, 2- — 9) Inst. I. c. 7. n 1. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents