Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XVII.
80 non tradi absolutam potestatam docendi ei, qui in Universitate aliqua legitima, et approbata fit Doctor et Cathedram actu accipit, et discipulos quos erudiat.-------Et confirmatur a uthoritate Conciliorum, quae hanc in Pontifice Romano infallibilitatem agnoverunt. Concilium siquidem Chalcedonense lecta S. Leonis Papae epistola, qua Eutyches damnabatur, acclamavit, Anathema ei, qui ita non credit: Petrus per Leonem locutus est, eique tamquam certissimae fidei regulae subscripsit actione 4. Idem fuit Concilii Constantinopolitani 2. sensus erga Pontificem Agapetum in causa Anthymi, et Concilii Oecumenici 6. erga Agatho- nem, de cujus litteris tota Synodus ait: Quas ut a summo Apostolorum vertice divinitus conscriptas agnoscimus. Demum pleraeque haereses hoc modo damnatae sunt, nempe per solam Romani Pontificis sententiam, quae videlicet emerserunt a tempore Apostolorum usque ad Concilium Nicaenum I., nempe Marcionis, Montani, Novatiani, aliorumque: nullum enim eo tempore intermedio fuit Concilium Generale celebratum. Sic aliae multae postea damnatae fuere, ut Pelagianismus, Semipelagianismus, Priscillianismus etc,“ „Epitome im-et opportuna — — exposita disputationi publicae in Ecclesia Franciscana Quinque Ecclesiensi anno 1729. praeside Venantio Ver tar ich, defendentibus Cajetano Zangerer, Adalberto Filoczy, et Narcisso Zombori eiusdem Ordinis ac instituti studiosis. Budae typis Georg. Nottenstein (sine anno) Cap. I. quaes. 11. resp. 10, pag. 20. „In hac Monarchia hierarchica habetur judex controvesiarum ipse summus pontifex si quae in rebus fidei oriuntur; cujus infallibili definitione standum est iis, qui veri christiani volunt esse et audiri.“ Cap, III. Nr. 30. quaes. 21. pag. 78 — 79. „Haec potestas Petro non ob propriam personam, sed ob Ecclesiae conservandam unitatem collata est; atque hanc pariter adepti sunt illius in doctrina et pastorali munere legitimi Successores Romani pontifices, apud quos ut Christi legitimos vicarios suprema ecclesiastica potestas cum infallibili fidei articulorum explicatione constanter permansit; ne fides Christi unquam deficeret. Luc. 22. Quam potestatem agnoverat etiam Lutherus, cujus dicta videas superius quaesito 5. n. 14. (p. 30—31.) Beatissime Pater, prostratum me pedibus B. T. offero, cum omnibus quae sum et habeo. Vivifica, occide, voca, revoca, approba, reproba, ut placuerit, Vocem tuam, vocem Christi in te praesidentis et loquentis in te agnoscam.“ Anonymus in opere „Lapis Lydius controversiarum fidei.“ Tirnaviae S. a 1736. Pag. 92. haec de summo Pontifice disserit: „Et in N. T. Pontifici nostro, nempe Petro, ejusque Successoribus a Deo dictum est: Tu es Petrus etc. Matth. 16.18. — Uni nempe Petro praecepit Dominus omnes docere et spiritualiter regere: Simon Joannis pasce agnos meos, pasce (graecenoi{iaivs, guberna) oves meas, Joann. XXL 15. Ergo et solus, sive absque conci lio infallibiter id potest. Pro uno Petro in communi Apostolorum periculo rogavit peculiariter Christus Luc. XXII. 32. Rogavi pro te (Simon) ut non deficiat fides tua, et tu confirma Fratres tuos. Quia ut exponit Theophylactus (in C. XXI. Lucae) Te habeo principem discipulorum, confirma ceteros; hoc enim decet te, qui post me Ecclesiae petra es et fundamentum. Unus ille jussus est fratres, id est reliquos omnes Apostolos confirmare. Sivero errare ille posset ex Cathedra publice docens; non tam confirmaret aliquando fratres, quam forte deciperet; non tam pasceret