Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

81 oves Christi, quam forte intoxicaret; nec tam fulciret, quam forte pessumdaret Ecclesiam Dei. Manet igitur invictissima Ecclesiae Petra et Beatus Petrus, qui (ut scribit D. Chrysologus ad Eutycheten) in propria Sede vivit et praesidet, ac praestat quaerenti­bus fidei veritatem. ... Hinc denique plurimas haereses Romanus pon­tifex sine Concilio generali damnavit, ut Pelagii, Priscilliani, Joviniani,Yi- gilantii, et aliorum multorum, quas eo ipso, pro veris haeresum monstris, tota Christi Ecclesia exhorruit, quod a Romano Pontifice essent damnatae. Idque evidenti est argu­mento, totam, quantaquanta est, Ecclesiam sentire, Pontificem in ejusmodi re­bus errare non posse. In editione „Lapis Lydius“ altera verbis citatis sequentia praemittuntur: Pun­ctum 48-um „Summus Pontifex etiam extra Concilia est quoad eadem decreta Ecclesiae facta aut facienda aeque infallibilis.“ Anonymi Institutionum Christianarum, quae sunt de fidei Controversiis. Pars secunda Tirnaviae typis Academicis per Leopold. Berger impressa, et auditoribus a. 1786, oblata, dum Stephanus Laukovics Dioecesis Agriensis presbyter pro prima theolo­giae laurea publice disputaret, pag. 128 legitur. „Controversia vero nostra gravissima omnium est; an pontifex Romanus, ut talis, ex cathedra definiens aliquid sine Concilio Generali, a tota Ecclesia credendum, aut agendum, in ea sententia sua errare possit: nam si cum Concilio id Generali definiat, judicium eius esse infallibile, nemo nisi haereti­cus apertus negat: quae disputatio pertinet ad eum locum, in quo proxime de infallibili- tate agemus Ecclesiae. Dico itaque sine Concilio etiam esse illum Iudi- cem controversiarum infallibilem. Haec est communissima, et ab universa fere Catholica Ecclesia receptissima sententia: ita ut opi­nio contraria, etsi nondum prorsus haeretica, eo quod aliquomodo ab Ecclesia tolerata; error tamen, et haeresi proxima dicatur a sa- pientissimis maximisque Theologis.“ Compendium Manualis controversiarum, a R. P. Martino Becano S. J. Tyr- naviae 1738. L. 1. cap. 4. Nr. 23. p. 187. „Ex quibus convincitur: quod omnes christiani quando oriuntur dissensiones in fide, debeant adhaerere illi parti, quam tenet Romanus Pontifex, seu sedes apostolica, si non velint errare.“ Prius dixit: „a cujus (Pontificis) sententia non liceat appellare.“ Pag. 175. „Si est aliquis episcopus universalis Ecclesiae, tunc illo apostatante caderet tota Ecclesia. Respondeo: Deus providit et providebit porro, ut non deficiat fides Petri. “ Cap. V. pag. 147—48: „Asserimus: Ecclesiam duplicem sententiam pronun- iare posse: vel per Pontificem, qui est Caput et Pastor Ecclesiae, vel per concilia a Pontifice approbata. Et utroque modo sententiam esse infallibilem; ne­que Pontificem in fide errare posse, cui in Petro dictum est : ego pro te ro­gavi, ut non deficiat fides tua; neque concilia legitime celebrata. “ Jaroslaus a S. Alexio, e scholis piis Jaurini in seminario SS. theologiae Profes­sor, in opere suo „Theologia historico dogmatica.“ Jaurini 1738, Parte II. pag. 122. „Pontifices Romani, omnibus Ecclesiae saeculis, de quaestionibus fidei et mo­rum in Ecclesia universali exortis tulere sententiam, secundum evangelicam promissio­nem : oravi pro te Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confir­3

Next

/
Thumbnails
Contents