Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XVII.
66 nullas prudens et aequus rerum ponderator inficiabitur; illi enim, qui sic senserunt, crediderunt, sic docuerunt fidem suam, convictionem suam editis libris, qui hodiedum supersunt vel exaratis scriptis, quae in publicis archivis cuilibet patent, contestati sunt. Testimoniis, quae non aliunde, quam e patriis desumpta sunt fontibus, addidi copiam Opusculi rarissimi ac ideo vix jam non plene ignoti, quod ob oculos sistit Cornelii Jansenii de eadem doctrina mentem et convictionem, illius inquam Episcopi Iprensis, cuius sequaces se professi sunt illi, qui saeculo superiori tam atrox bellum supremae Romani Pontificis auctoritati indixerunt ac etiam intulerunt. Quod procul dubio facturi non erant, si, quo magistro gloriabantur, illius etiam mentem perspectam habuissent, aut perspectam sequi voluissent. Quaestio de opportunitate vel inopportunitate decisionis, in praelaudato Concilio editae, ante decisionem moveri et discuti potuit, et fuit in ipso Concilio nobis Hungáriáé quoque Episcopis collaborantibus, amplissime discussa. Hodie omnis eatenus disceptatio superflua et inutilis est, quia causa decisa, finita est. In exhibendis testimoniis initium fit a Decreto Conventus Cleri Hungáriáé contra famosas quatuor propositiones Gallicanas, quod decretum die 24. Octobris 1682. edidit Georgius Szelepchény, Regni Hungáriáé Primas et Archi-Episcopus Strigoniensis, cuius immortalia sunt etiam de restituta Patriae civili constitutione merita. Propositiones sive articuli illi non recte Clero Galliarum tributi sunt, cum potius parti dumtaxat minori illius Cleri tribui debuerint, quandoquidem in Conventu, in quoart iculi praedicti exarati editique sunt, per Regem irritatum et juri Regaliarum inhiantem coacto, ex Episcopis 130 nonnisi 34 adfuerunt, totidem enim declarationi illi Gallicanae subscripserunt, qui etiam ipsi post decennium palinodiam cecinerunt, datis ad Papam Innocentium XII. revocatoriis litteris, quae, prout etiam litterae Regis ad eumdem Papam ddto 14. Sept. 1693. directae, quarum tenore Rex significat, quod articulos illos prohibuerit, legi possunt in Opere „Romanus Pontifex, Auctore Augustino de Ros- kovány Episcopo Nitriensi, Nitriae et Comaromii edito 1867.“ *) Decretum Conventus Ven. Cleri Ungariae contra Famosas quatuor Propositiones Gallicanas. Georgius Szelepchény, Dei et Apostolicae Sedis Gratia Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis Archi-Episcopus, Locique, et Comitatus ejusdem Supremus ac Perpetuus Comes, Primas Regni Hungáriáé, Legatus Natus, Summus, et Secretarius Cancellarius, S. C. R. M. Intimus Consiliarius. Universis, et singulis Christi Fidelibus, in Hungáriáé Regno constitutis Salutem ! Ubi primum Ecclesiae Strigoniensi praefecti fuimus, actutum in eam curam, et cogitationem pro adepti muneris officio incumbere coepimus, ut Nationalem Synodum indicere celebrareque possemus: quatenus Dei adjutrice gratia, illa in ea inveniretur provisio, per cujus salutiferam executionem eliminarentur errores, evellerentur vitia, corrigerentur excessus, reformarentur mores, plantarentur virtutes, roboraretur Catholica fides, S. Sedis Apostolicae firmaretur Authoritas. 1 1) Tom. II. p. 240 — 24.