Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

67 Cum vero terribiles continuo in Inclyto hocce Hungáriáé Regno excitarentur tumultus, et gravissimae exarderent seditiones, imo (quod sine maximo animi dolore nec meminisse possumus, nec referre) augerentur in dies: adnitente nimirum humani generis hoste, aliaque ex aliis impedimenta adhuc objiciente, ut tantum Ecclesiae Hungaricae be­neficium vel prorsus auferat, vel saltem quam diutissime retardet; eapropter tam pium, ac salutare opus a nobis hactenus impleri non valuit. Clementissimus tamen, et Misericors Dominus, qui nunquam ita irascitur, ut misericordiae non recordetur, nobis quoque pacem, et unanimitatem donare dignabitur ut praefata Nationalis Synodus suo tempore celebretur. Non praetermittimus interim (quantum nobis ex alto conceditur) vigili cura commis- sum nostro regimini gregem in viam mandatorum Domini dirigere. Divini nominis cultum pro­tendere, fidem Ca tholicam ampliare, ea demum prompto corde, et efficaci desiderio inquirere, quibus Ortho doxa Romana Ecclesia exaltetur, falsa doctrina, perversi errores exstirpentur, su­premi in terris Chris* i Vicarii potestas integra, inviolataque persistat. Inter caetera autem, quae se nobis corrigenda, et eliminanda obtulerunt, et moram pati non possunt, absque evidenti periculo animarum non ultimum locum tenent, quatuor illae Propositiones, quae Cleri Gal­licani nuper Parisiis congregati nomine prodierunt; videlicet: „1-nio: Beato Petro, ejusque Successoribus Christi Vicariis, ipsique Ecclesiae rerum spiritualium, et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium, ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino: Regnum meum non est de.hoc mundo; et iterum: Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo; ac proinde stare Apostolicum illud: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas, nisi a Deo, quae au­tem sunt, a Deo ordinatae sunt: itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Reges ergo et Principes in temporalibus nulli Ecclesiasticae potestati, Dei ordinatione subjici, ne­que authoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos exi­mi a fide, atque obedientia, ac praestito fidelitatis Sacramento solvi posse; eamque sen­tentiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae, quam Imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni, et SS. exemplis consonam omnino retinendam.“ „2-do: Sic autem inesse Apostolicae Sedi, ac Petri Successoribus Christi Vicariis rerum spiritualium pleuam potestatem, ut simul valeant, atque immota consistant san­ctae Oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata, ipsoque Ro­manorum Pontificum, ac totius Ecclesiae usu confirmata, atque ab Ecclesia Gallicana perpetua Religione custodita Decreta de Authoritate Conciliorum Generalium, quae Sess. 4. et 5. continentur, nec probari a Gallicana Ecclesia, qui eorum Decretorum, quasi du­biae sint authoritatis, ac minus approbata, robur infringant, aut ad solum Schismatis tem­pus Concilia dicta detorqueant.“ ,,3-tio: Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum, per canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos: valere etiam regulas, mores et in­stituta, a Regno et Ecclesia Gallicana recepta, Patrumque terminos manere inconcussos, at­que id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta, et consuetudines Sanctae Se­dis, et Ecclesiarum consensione firmatae, propriam stabilitatem obtineant.“ „4-to: In fidei quoque quaestionibus praecipuas summi Pontificis esse partes, ejusque Decreta ad omnes, et singulas Ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit.“

Next

/
Thumbnails
Contents