Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

65 XVII. Quod mille ephemerides publicaverunt, atque etiam nunc indesinenter repe­tunt, nemini ignotum esse potest, nimirum in ultimo Concilio Oecumenico stabilitam esse doctrinam de infallibili magisterio Romani Pontificis, quo autem ille pollet dumtaxat in rebus fidei et morum, non vero etiam in aliis quibusve, quo porro ille pollet non ut persona et doctor privatus, sed praecise ut Doctor universalis, et Caput Ecclesiae, atque etiam hac in qualitate nonnisi tunc, dum loquitur ex cathedra, seu dum tamquam Doctor et Magister a Christo constitutus alloquitur Ecclesiam sibi creditam, proponendo illi quae ab omnibus infallibiliter credenda aut observanda sunt; stabilitam fuisse doctrinam de infallibilitate, et non de impeccabilitate, quae duo ab invicem prorsus sunt diversa, di­cente Christo Domino. *) „Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei, omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere; “ de infallibili magisterio, quo Romanus Pontifex non propria virtute praeditus est, sed virtute Dei, quae ipsi in decisionibus super fidei et morum rebus edendis pro­pter certissimam Jesu Christi promissionem sic adest, prout indubie divina virtus adest cuilibet legitime ordinato Sacerdoti, quando in SS. Missae Sacrificio panem in Corpus et vinum in sanguinem convertit D. N. J. C., vel quando in Sacramento Poenitentiae peccata remittit, vel retinet, quin eapropter dici queat, aut prudens quis et sanae men­tis aliquando dixerit, Sacerdotem perfectione divina donari vel e numero mortalium exi­mi. Haec de infallibili magisterio Summi Pontificis doctrina in pravum sensum detor­quetur, ac velut nova, antea inaudita traducitur, ac impugnatur in hac etiam Archi-Dioe- cesi, atque etiam ab hominibus, qui ab exteris oris, ubi vix ab aliquo jam audiuntur, ad nos commigrant, quive, prout S. Judas Apostolus loquitur, 2) ceu sidera errantia, et ceu fluctus feri maris despumant suas confusiones in Hungária nostra, cuius historiam Ecclesiasticam ne a limine quidem salutaverunt. E subnexis testimoniis meridiana luce patebit clarius, doctrinam de infallibili magisterio Romani Pontificis in Hungária omni tempore fuisse propositam, traditam, creditam, propugnatam ab Archi-Episcopis et Epi­scopis, a Canonicis et Parochis, a Professoribus et aliis Presbyteris, a Clero saeculari et regulari, ab ipsis plane illustribus laicis; fuisse porro illam traditam et defensam palam et publice in Universitate, in Lyceis et Seminariis, atque ex ambone in Ecclesiis ; fuisse traditam in libris ad instituendum Clerum et in libris ad docendum populum exaratis ac vulgatis, ut adeo nihil minus cum veritate componi queat, quam quod haec doctrina sit nova, inaudita, veteribus incognita. Testimonia, quae subnectuntur, alia directe alia aequipollenter propositam doctrinam enunciant, suntque omnia excerpta e scriptis ac libris a me visis et lectis. Quamvis autem testimonia prolata sint numero bene multa, fateri tamen et declarare cogor, longe adhuc plura a me proferri potuisse testimonia. Tam sunt copiosa et illustria traditionis de hac doctrina apud nos monumenta. Horum veritatem et realitatem Nr. 4200. Traditionis de infallibili Ro­mani pontifi­cis magisterio apud nos te­stimonia. ») Matth. 23. 23. 2) Ep. v. 13'.

Next

/
Thumbnails
Contents