Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVI.

60 principiis imbui, schismaticis atque Ecclesiae inobedientibus Sacerdotibus ampla subsidia, ex aerario publico praeberi, atque sic hamum parari, quo alii quoque capiantur, et ad perrumpenda ecclesiasticae disciplinae repagula velut totidem Judae proditores seducan­tur. Nec inter boatus tormentorum, quibus Italiae Rex Romam oppugnandam et expu­gnandam jussit, expugnari ac conteri octogenarii senecionis Papae constantia ac valetudo potuit, qui memoria recolens, quanta a Judaeis, ab Herode et Imperatorum crudelissimo Nerone S. Petrum pati oportuerit, quas porro aerumnas, quae pericula, quam multiplicia, quam gravia S. Paulus subire debuerit, quo mortis genere ambo hi Apostoli in ipsa Urbe Roma e medio sublati fuerint, observante S. Augustino „moriuntur abjecti, et orbis ter­rarum capiunt principatum“, probe etiam sciens, praeter S. Petrum triginta et unum e suis praedecessoribus Romanis Pontificibus sanguinem pro fide et Ecclesia Christi profu­disse, haec inquam memoria recolens Pius IX. in media Urbis expugnatione stetit intrepi­dus, et propinatum sibi acerbissimorum dolorum calicem bibit, imo exhausit omnibus cum faecibus mendaciorum, conviciorum, irrisionum, calumniarum, maledictorum et pasquillo- rum, in quibus consarcinandis, atque adversus augustam Summi Pontificis personam vi­brandis nulli labori, nullisque sumptibus parcitur. S. Leo M. S. Petrum celebrat *) quod silvam frementium bestiarum, et turbulentissimae profunditatis oceanum — sic Urbem Romam illius temporis appellat — constantior, quam cum supra mare graderetur, ingres­sus fuerit. Hoc idem hodie M. Leo de Roma scriberet, et magnis encomiis efferret Suc­cessoris sui constantiam, patientiam, atque in silva illa, illoque turbulentissimo oceano perseverantiam, sed procul dubio celebraret etiam miram circa Pium IX. providentiae divinae dignationem, a qua sola repetenda est longitudo dierum, qua illum in Sede Petri supra omnes Summos Pontifices repletum cernimus. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Olim causas brevitatis vitae Romanorum Pontificum scrutati sunt homines, immo ipsi etiam Summi Pontifices. Sufficiat commemorare Alexandrum II., qui a S. Petro Damiano quaesivit, quae ipsi causa videretur, cur Apostolicae Sedis Anti­stes, nunquam diutius vivat, sed intra breve temporis spatium diem claudat extremum, adeo ut post B. Petrum Apostolum, qui per quinque circiter annorum lustra praesedit, nemo postmodum Romanorum Pontificum hoc spatium praesulatus aequaverit? S. Doctor ad quaestionem sibi propositam respondit in opusculo, quod inter opuscula eius vigesi­mum tertium est, et inscribitur „de brevitate vitae Pontificum Romanorum, et divina providentia“, quod praestantissimi et doctissimi viri opusculum operae pretium est attente perlegere. Erunt procul dubio, immo sunt, qui in causas inquirunt tam diuturni in hac recte temporum iniquitate Pontificatus, cui par in Ecclesia S. Dei non fuit unquam, sicut nunquam tam atrox contra eamdem Ecclesiam excitata est, saeviitque tempestas. Nos, qui catholico censemur nomine, quive a S. Paulo didicimus „quod Christus in sempi­ternum diligat Ecclesiam, velitque illam sibi exhibere gloriosam, non habentem macu­lam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata“2) pro certo te­nemus, Deum Pio IX. tam longam vitam tamque diuturnum Pontificatum propter Ec­clesiam et in bonum Ecclesiae concessisse. Quam Psaltes Regius tam pulchre canit et celebrat protectionem justi per Deum in Psalmo XC., cuius hic brevis est sensus: „Si Deus 1 1) Serm. 72. al, 70. in Natali SS. AA. Petri et Pauli. — 2) Ephes. 5. 23—27.

Next

/
Thumbnails
Contents