Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
I.
CIRCULARES DIOECESAME. I. Annum exegimus gravissimorum eventuum feracem, cujus memoriam nulla unquam temporum vicissitudo oblitterabit. Ut enim de aliis eventibus taceam, illo anno duos inter populos, quorum uterque culturae et civilitatis palmam ceteris in orbe populis praeripuisse gloriabatur, bellum erupit, quo immanius vix vidit mundus. Inde a mense Julio innumerabilia propemodum confecta sunt inter belligerantes proelia, integrae acies ceciderunt, in captivitatem redactae; centena hominum millia in ore gladii, ut verbis loquar S. Scripturae, perierunt; necdum tamen satis. Immo quo plus sanguinis effunditur, eo acrius fervet giganteum populorum illorum duellum, qui non jam mutuo se debellare ac prosternere, sed extirpare, si foret possibile, contendunt, ita ut bellum seu rectius carnificinam nunc primum occipere existimes. An victores non ultra processerint, quam inculpatae tutelae in bellis etiam observandum moderamen postulaverit, an ww- suis praetensionibus, suaque agendi ratione devictos eo non impulerint, ut illi se suamque patriam huic jam desperantium principio innixi defendant': „una salus victis , nullam sperare salutem,“ an porro bellum hoc sic geratur, ut quemadmodum S. Augustinus dicit, ‘) „pacem habeat voluntas, bellum necessitas,“ hoc inquam dijudicent alii. Quis vero est, qui ob tristem praeclarissimi Galliarum populi casum intimo non percellatur animi dolore, — populi, quo nullus pro libertate populis asserenda, cultura promovenda, artibus ac litteris provehendis, pro gloria Dei, regnoque ejus in terra dilatando, plus sive sacrificaverit sive laboraverit? Populi illius potissimum filii sunt, fortissimi illi Missionarii in China, Japonia et Oceania, qui pro Christo illic legatione funguntur, ac frequentissime trucidantur. Quae in dissitis illis et christiano nomini infensissimis regnis florent ecclesiastica et scholastica Catholicorum instituta, aere populi Gallici erecta sunt, et conservantur, cujus in Missionum saluberrimum opus munificentia nullos novit limites. Galliae populo tribuendum, quod Summus Pontifex ultimo decennio tutus in Sede sua Ecclesiam Dei gubernare potuerit; illius enim populi tantis, tamque luculentis argumentis comprobata in Caput Ecclesiae pietas impedivit, quominus unificator Italiae Urbem orbis catholici centrum ac Metropolim clientibus suis in praedam cedere praesumserit, „in quo quidem principe, ut verbis loquar S. Salviani Massil. 2), praeter ipsam rerum infelicitatem, praesens judicium Dei patuit; ut quicquid facturum se usurparat, ipse pateretur. Nam quia sine divinitatis auxilio ac Dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpavit, ignominiam temeritatis incurrit: vincla, quae aliis paravit, ipse sustinuit. Et quod, rogo, evidentius Dei judicium esse potuit, quam ut habens praedatoris fiduciam, praeda fieret; triumphum praesumens — Nr. 249. A- Episcopus pro votis receptis gratias agit suaque depromit. 1) Epist. ad Bonif. — 2) de gubern. Dei libr. 7.