Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

I.

2 triumphas esset — — in hanc miseriam redactus, ut quod plerumque homines etiam poenis ipsis gravius atque acerbius putant, in miserationem hostium deveniret.“ Hucus­que S. Salvianus. Ex hocce bello, ut nemo ignorat, occasionem captabant Itali armis impe­tendi Summum Pontificem, atque in illo sacratissimum et antiquissimum jus proculcan­di. Yix enim atque primarius italicae unitatis auctor praeceps ruit, docilis in tractatibus non observandis discipulus in rem suam usus est miserabili patroni fato ad subigendam Romam, diripiendam que ditionem Ecclesiasticam, pro eo, ut in hoc subito, a nemine praeviso casu digitum Dei agnovisset, et cum Rege Nabuchodonosor dixisset: J) „Nunc igitur laudo, et magnifico, et glorifico regem coeli; quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.“ Exitus ferocissimi belli, eiusque sequelae humanae menti imperviae sunt. Ni tamen omnia fallant, novus nasci­tur saeculorum ordo, nova ingruit historiae generis humani periodus, quae utinam fausta, fe­lix, fortunataque sit. Ad nostras interim pertinet partes, orare Deum, „ut et mundi cursus pacifice nobis eius ordine dirigatur, et Ecclesia trauquilla devotione laetetur.“1 2) Orare porro ut „Regibus et principibus Christianis pacem et veram concordiam, cuncto autem populo Christiano pacem et unitatem largiri dignetur, quae pax e caritate, quam Christus praecipit, orta, S. Augustino teste,3) „simultates tollit, bella compescit, iras comprimit, superbos calcat, humiles ornat, inimicos concordat,nescit inflari.“ Nostrum denique est ora­re, ut auctor pacis Deus bellici furoris inter duos nobilissimos populos grassantem tempe­statem ocyus compescat, a nostris autem finibus illam longe propulset, quam S. Joannes Chrys.4) „ingentem calamitatum magnitudinem et intolerabile malum“ verissime compellat, quo nimirum, ut loquitur S. Paulus,5) „quietam et tranquillam vitam agamus in omni pieta­te et castitate.“ ,,Sicut autem fuerit voluntas in coelo, sic fiat.“6) Quidquid vero futu­rum sit volente providentia divina, quae in sui dispositione non fallitur, nostrae erga S. Dei Ecclesiam relationes et obligationes nullam subibunt vicissitudinem, nec vocationis nostrae sacerdotalis unquam mutabantur munia atque officia, semperque verum manebit, salutem nostram aeternam, ab illarum obligationum exactisssimo implemento suspendi. Ac ideo in vicem piorum votorum, quae ad initium hujus anni pro incolumitate mea plurimi Vestrum VV. FF. et FF. nuncupaverunt, nihil optare possum ardentius, quam ut largiente Domino, et quae agenda vobis sunt, videatis, et ad implenda, quae videritis, convalescatis. Mementote, cu­jus Capitis membra sitis, nempe Christi, qui cum esset filius Dei, didicit ex his, quae passus est obedientiam; cogitate ipsum prius fecisse, et postea docuisse; ut ea sanctitas vitae et morum integritas, quam docere alios debetis, in vobis maxime elucescat. Attendite gregi vobis commisso, considerate, quo studio et qua sollicitudine pastores terreni oves terrenas regant, quos labores et quanta pericula indefessi pro illis subeant; ut vos eorum exemplo excitati, nullis vigiliis, aut laboribus parcentes saluti ovium vestrarum id est animarum tan­to magis invigiletis, quanto pluris sunt oves Christi sanguine redemptae. Cavete illis a lu­pis, hoc est a vitiis et peccatis, quae militant adversus animam, memores, hanc vobis provinciam ita fuisse demandatam, ut anima vestra pro illarum animabus sit futura. Om­nes vero, quotquot Sacerdotio initiati sunt, meminerint, se in sortem Domini vocatos et 1) Daniel. 4, 24. — 2) Collec. Domin, 4. post Pent. — 3) de verb. Apóst. — 4) senn. de SStis Berenic. et Pro­sdoc. — 5) 1. Tim. 1, 3. — 6) 1. Macch. 3, 60.

Next

/
Thumbnails
Contents