Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

IV.

19 ceps jubens, et Bracarensis I. can. 10, quo posteriore statuitur: „Si quis feria paschali, quae vocatur Coena Domini, hora legitima post nonam jejunus Missas non tenet, sed se­cundum sectam Priscilliani, festivitatem ipsius — — soluto jejunio — — colit, anathe­ma sit.“ Hinc Concilium generale Constantiense sess, 13 definivit: „Quod sicut Christus post coenam instituerit, et discipulis administraverit hoc Venerabile Sacramentum, tamen hoc non obstante, SS. Canonum auctoritas, et Ecclesiae approbata consuetudo servavit, quod hujusmodi Sacramentum nec post coenam conficiatur, nec sumatur a non jejunis, nisi in casu infirmitatis, aut alterius necessitatis a jure vel Ecclesia concesso vel admisso.“ Quod apud nos in hoc disciplinae capite ab apostolica traditione descitum haud fuerit, patet e Synodo Strigoniensi a. 1450 celebrata, quae vestigiis insistens superiorum Conciliorum cap. de divinorum officiorum celebratione sic praecipit: „Nullus post sumptum cibum potumque quantumcunque modicum missam audeat celebrare.“ Synodus Dioecesano- Provincialis sub Primate et Archi-Episcopo Nicolao Oláho Tirnaviae 1560 celebrata Cap. 5 de Eucharistiae Sacramento sic praecipit §. 5: „Caeterum, quia Sacerdos legitime ordinatus, nonnisi jejunus et decenter indutus, neque qualibet diei hora, Dominicum corpus digne conficere, et tandem sumere potest: Nos quoque, quod in tota Christi Ecclesia, jam inde a principio pie et laudabiliter fuit institutum, omnibus rationibus sequi volentes, sta­tuimus et mandamus: ut Corpus D. N. J. C. a sacerdote jejuno consecratum, in peregri­norum atque infirmorum gratiam, ne ullo unquam tempore tauto illos bono fraudari con­tingat, in sacrario sive ciboriis Ecclesiarum sub fideli custodia, adhibitis clavibus, — — munde ac reverenter asservetur, ac saepe renovetur.“ Missis aliarum, quae innumerae recenseri possent, Synodorum simillimi tenoris decretis, ultimae Synodi Px’ovincialis Stri- goniensis anno nimirum 1858 celebratae statutum juvat in medium proferre, quod sic sonat: „Tum Sacerdotes, tum laici Sacram Coenam accedentes praeter debitam animae puritatem, et humilem ac devotum corporis extrinsecum habitum, a media nocte Sa­cram Communionem praecedente inviolabiliter observent jejunium naturale , quod parvitatem materiae nunquam admittit,“ Itaque observantia jejunii naturalis praeci­pitur, quod est omnimoda externi cibi et potus per fauces in stomachum traje­cti abstinentia, quae a media nocte inchoatur. Et ideo, inquit S. Thomas, ‘) ne­que post sumptionem aquae, vel alterius cibi, aut potus, vel etiam medicinae, in quantum­que parva quantitate licet hoc Sacramentum accipere. Nec refert, utrum aliquid huiusmodi nutriat, vel non nutriat, aut per se aut cum aliis, dummodo sumatur per modum cibi vel po­tus. Illud porro per modum cibi vel potus accipitur, quod ore sumitur comedendo et biben­do ita, ut glutiatur, et in stomachum haustu orali transmittatur. Unde quod per modum sa­livae, vel halitus sumitur, jejunium naturale non solvit. — Praeceptum autem hoc jejunii naturalis a celebraturis Sacerdotibus et communicaturis fidelibus inviolabiliter observandi nou admittit parvitatem materiae neque ex parte temporis; unde cum primo ictu horologii media nox sit expleta, qui aliquid sumit post primum ictum, non amplius potest communi­care*, nam verificatur, illum non esse amplius jejunum. Neque ex parte rei: unde si quis vel minimum sumpserit quamvis per modum medicinae, sub gravi prohibetur communicare, ut ait Rubrica Missalis. Haec est doctrina etiam Sanctissimi et Doctissimi Pontificis Benedicti 1 1) 3. Part. Quae st. 80. art. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents