Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

IV.

20 XIV., qui in Opere de Synodo Dioec. *) scribit: „Hoc naturale jejunium quamcunque vel minimam cibi quantitatem, sive ut aiunt, materiae parvitatem excludit.“ Idem Papa in Tra­ctatu de Sacrific. Missae 2) late demonstravit discrimen inter jejunium ecclesiasticum et na­turale, et pro more suo eruditissime confutavit sententiam, asserentem : jejunium naturale per modicissimam cibi partem pon laedi. Suapte intelligitur ab hoc praecepto excipi infir­mos, periculose aegrotantes, qui ne sme Communione decedant, statimpost acceptum etiam cibum communicandi sunt, quia necessitas legem non habet. Nec expectandi sunt in infirmo mortis agones, tum ne repentina morte aegrotus opprimatur, tum ut vigentibus adhuc animi sensibus, nondumque fractis corporis animique viribus, homo ad coelestem edendum cibum, eiusque percipiendam suavitatem sit paratior. Solvi quoque jejunium oportet, si alioquin inceptum sacrificium percipi, consuramarique non potest. Quod quaudonam locum habeat ductu Rubricarum Missalium exponunt rerum Moralium Doctores. Haud absimiliter potest et debet instante Sanctissimi Sacramenti conculcandi, inhonorandi, vel ab infidelibus com­burendi periculo Eucharistia a non jejuno Sacerdote vel laico manducari, „ne sanctum de­tur canibus, et coelestis margarita projiciatur ante porcos.“ 3) Jejunium enim in reverenti­am hujus Sacramenti institutum est: ergo ad evitandam majorem Sacramenti irreverentiam et indignissimam profanationem nullus praesumptus cibus debet impedire, quominus Eu­charistia sumatur. In praecepto autem jejunii naturalis, Communioni praemittendi, dispensare nequit nisi Summus Pontifex. Benedictus XIV. Constit. „Quadam, de more“ die 24 Martii 1756 edita, velut firmissimam eatenus regulam declarat sequentem: „Non potest Episcopus di­spensare, quia est praeceptum universale toiius Ecclesiae, et nulla auctoritate, vel consuetu­dine constat, datam esse Episcopo facultatem dispensandi in illo.“ Laudat dein Sanctissi­mus Pontifex Cardinalem de Lugo dicentem: 4) „In hoc praecepto jejunii naturalis dispensare potest solus Papa. De facto autem neque ipse dispensat“. Quibus verbis rariora similium dispensationum exempla recte innui, observat idem Summus Pontifex, qui in Ope­re de Sacrosancto Missae Sacrificio 5) expresse docet „praeceptum jejunii indiscrimination obligare Sacerdotem, nisi Pontifex eum dispensaverit ob gravissimam causam vitandi scandalum, quod jure naturae vitandum sit.“ Unde simul patet, qua sola e causa per Sum­mum Pontificem cum presbytero in praeattacto praecepto dispensetur. Nemo sane negaverit, praeter reverentiam interiorem, qua Corpus Christi tene­mur excipere, requiri etiam exteriorem, quae internae signum est et incentivum: modum porro exterioris reverentiae potissimum, caeterisque omnibus anteponendum esse, quem S. Mater Ecclesia divinitus inspirata et apostolicis traditionibus innixa praescripsit. Cum ergo jejunium sacrae Communioni praemitti Ecclesia jubeat in significationem reverentiae Christo a se exhibitae, contra venerationis Christo debitae officium peccat, qui non obser­vato naturali jejunio Eucharistiam sumere praesumit. Iis enim Christus gaudet obsequiis honorari, non quae de proprio arbitratu quispiam confingit, sed quae vel ipse praecipit vel Ecclesia filiis suis injungit, cui obaudiendum esse praecipit, dicens: 6) „Si autem Ec­clesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.“ Quomodo autem ad Commu­nionem jejunium disponat, sic egregie exponit S. Petrus Chrysol.: 7) „Sicut utres pellium ab omni squaliore purgantur, et pigmentis linuntur odoratis, ut saporem vini possint in­violabilem custodire: ita jejuniis corpora humana ab omni carnalium delictorum squalio­re purgantur, et fiunt utres divinis torcularibus apti, ut de prelo crucis accipiant novum, et incorruptam novitatem conservent. Strigonii, die 20-a Februarii, 1871. Joannes m. p. Archi-Episcopus. 1 1) libr. 6. cap. 8. §.11. — 2) sect. 2. §. 96. — 3) Matth. 7, 6. — 4) disp. 16. sect. 2. n. 55. de Eucharistia. — 5) Libr. 3. cap. 12. — 6) Matth. 18, 16. — 7) Serm. 31.

Next

/
Thumbnails
Contents