Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

204 Petras de Alliaeo. stautiensis Synodi sic occupaverat mentes plurimorum, littera­lium magis quam litteratorum ista traditio, ut oppositorum dogma­tizator fuisset de haeretica pravitate vel notatas, vel damnatus.“ Ipse quoque Gersonius agnovit Romanae Sedis in fide indefecdbilitatern sive infallibi- litatem.In sermone, coram Alexandro V. Papa habito ‘), hanc rationem assignat, cur Graeca Ecclesia erroribus vitiata fuerit, non autem Latina: „quia, dicit, Latinitas ipsa purior et im­maculata Sedem habet Petri, pro cuius fide ne deficeret, specialiter oravit ille, qui in omni­bus exauditus est pro sua reverentia, — — propterea laborandum est, ut omnes obediant uni Capiti, sicut laborandum est ad unitatem, ipsi (Graeci) tenere debent determinationes factas per Sanctum Papam Romanum“. Interim fatendum est auctorem hunc tradidisse absurdissima quaeque suis in Opusculis, quae recensere longum foret. Aliqua attingere suffecerit. Docuit: posse contin­gere, ut Ecclesia reducatur ad unicam personam fidelem; item: posse dari casum, quo generale Concilium legitime valeat convocari per minimam vetulam. „Nec dico Eccle­siam universalem posse reuniri, cum ipsa schismate non possit dividi, quia etiam in unico supposito potest salvari. . . . Dixi, quod ad imperatorem in casu praesenti convocatio Con­cilii videatur pertinere. Quod si non sit, devolvitur haec convocatio ad reges et principes primo, post ad communitates, et alios dominos saeculi, quod si non essent, devolvetur ad cives et rusticos post, usque quo deveniret ad minimam vetulam. Sicut enim universa- lis Ecclesia potest salvari in minima vetula, sicut factum est tempore passionis Christi, quia est salva facta in Virgine Beata, sic ad salvationem universalis Ecclesiae potest convocatio Concilii fieri per minimam vetulam.“ s) Docuit: Papam in haeresim lapsum non esse ipso facto depositum, sed deponendum, interea vero posse ipsi obedientiam denegari, imo posse ipsum incarcerari, ligari et in mare demergi. 3) Docuit: quod ad universita­tem Parisiensem, filiam regis spectet secundum doctrinam de sanctae Ecclesiae judicare gubernamine. 4) Docuit: non aliam Romano Pontifici a Christo collatam fuisse potestatem, quam quae etiam minimo mundi Episcopo collata est; idest ligandi per poe­nitentias et solvendi culpas, quam tamen amittit Papa, si sit in peccato mortali3). Vir hic per sua scripta comprobavit verum esse, quod dicit : 6) „diebus istis malis, quando studium theologiae refriguit, quoniam magna ex parte dissipatum esi, ubi potissime florere solebat.“ Censet Petit-Didier 7) dignum Gersonii opus, quod aeterna obli­vione sepeliatur, et indignissimum, cui fides adhibeatur in his omnibus, quae contra Roma­nam Sedem declamavit. „Gersoni contra Papas fanatico solitum etiam fuit in coeteris ad extrema prosilire,“ ait Carrara.8) Mirum proinde non est, quod Ludovicus XIV. novam Gersonis operum editionem prohibuerit, sed hoc maxime mirandum, scriptorem adeo sae­pe furibundum, sibi contradicentem, Sedis Apostolicae irreverentissimum, pro auctore aurei operis „de imitatione Christi“ haberi potuisse, quod piissimo Thomae a Kempis tribuendum esse, invictissimis argumentis demonstravit Joann. Bapt. Malou, Episcopus Brugensis. Gersonius magistro utebatur Petro Alliacof 1425., qui falsissima et secum pugnan- 1 1) De pace et union. Graecor. III. Consid. — 3) de modis vivendi. — 3) de auferib. Papae. — 4) Serm. ad po­pul. Paris. — 6) de modis vivendi- — 6) Tract, de examin. doctrin. — 7) Dissert, de Concil. Constant. — 8) de prim. Rom . Ponti f.

Next

/
Thumbnails
Contents