Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

205 tia docuit, nimirum: 1. probabile esse, ut Conciliageneralia contrafidem errent, ideo licitum esse, ab uno Conciiio Oecumenico ad aliud provocare, et inde ad universalem Ecclesiam, si possit tota Ecclesia convocari; 2. posse fieri, ut omnino nulli in Ecclesia Sacerdotes remanerent, quo casu Deus ipse ordinaret Episcopos et Sacerdotes, idque Ecclesiae revelaret, estque te­merarium negare huius casus possibilitatem; 3. Ecclesiam a Christo fuisse aedificatam su­per Scripturam Sacram: unde sequitur non exstitisse Ecclesiam Christi, antequam conscri­pta fuerunt Evangelia. Sedem Romanam modo fallibilem, modo infallibilem asseruit, et eam Caput esse universalis Ecclesiae modo defendit, modo negavit. En exemplum assertae ab illo infallibilitatis Pontificiae: ,,Ad sanctam Sedem Apostolicam pertinet auctoritate judiciali suprema circa ea, quae sunt fidei, judicialiter definire; quia ad illius, tamquam su­premi judicis auctoritatem pertinet, in fide judicialiter definire, cuius fides nunquam defi­cit, quia de S. Sede in persona Petri Apostoli, in ea praesidentis dictum est Petro : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Ita defendit opinionem, suae hic enunciatae conformem, in tractatu theologico Clementi VII. a. 1387. oblato.Postquam D. Bouix') errores et contradictiones Petri de Alliaco recensuit, sic concludit: „Quorsum haec de Pe­tro All. commemorata? Non alium in finem, quam ut palam faceremus, nihili faciendam esse huius theologi auctoritatem. Sane cum eum nobis objiciunt, tantisque laudibus extollunt Gallicani systematis propugnatores, merito responderi posset: eius scripta nunquam perle­gistis, et virum hunc tanti faciendo, decepti decepistis. Pudeat tandem aliquando dicti sy­stematis sequaces inter auctoritates recensere sciolum hoc et malesauum caput, quod schis­matis difficultates perturbaverant, atque in transversum egerant.“ Inter primos Pontificiae auctoritatis et infallibilitatis impugnatores praetér Pe­trum de Alliaco et Joannem Gersonem referendi sunt Joannes Almainus et Joan­nes Major, itidem doctores Parisienses, qui eapropter a Pontificum osoribus maxi­mis cumulantur encomiis. Jam quid hi auctores de Regibus docuerint, paucis attin­gendum est. Ac Joannes quidem Gersonius 2) scribit: „Error est, dicere, terrenum principem in nullo suis subditis, dominio durante, obligari. Quin secundum jus di­vinum, et naturalem aequitatem, et verum dominii finem, quemadmodum subditi de­bent fidem, subsidium, et servitium Domino; sic etiam Dominus subditis suis fidem debet, et protectionem; et si eos manifeste, et cum obstinatione injuria, et de facto pro­sequatur princeps, tunc regula haec naturalis: vim vi repellere licet, lo­cum habet; et id Senecae in tragoediis: Nulla Deo gratior victima, quam tyrannus.“ Almainus vero3) a societate, seu a republica non modo deponi posse Regem, minus recte suo munere fungentem, docet; sed etiam puniri sic oportere, ut par noxae poena sit. Nam societatem spoliare sese potestate, qua in suum principem pol­let, non posse ; ulcisci autem contra, quod improbe factum a principe ipso fuerit, jure pos­se. Item docet, injuste damnato licere impetere principem, et rebellare contra eum; perspi. cuum enim esse, quod vim vi repellere liceat.“ Nec his mitiora docuit Joannes Major.4) Eli­as Dupinius, aeque impugnator potestatis Pontificiae, in praefatione operibus Gersonii ab se editis praemissa, veram originem potestatis civilis et ecclesiasticae Tractationibus Gerso­nii, Almaini, Majoris contineri scribit; ac de Almaino speciatim agens, inquit, „quaestiones omnes, quae circa haec moveri possunt, accurate enucleat.“ De sanguinaria Ger­D. Bouix. Joann. Almai­nus. Joann. Major. Elias Dupi­nius. 1) in Traci, de Papa t. 1. — 2) Consid. 5. op. T. IV. — 3) 1. de auctor. Eccl. — 4) in Evang. Maith.

Next

/
Thumbnails
Contents