Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
194 1 ] { i 1 1 Feuelon'us. Josephus Pa- triarchaConst. commendare supremi Tui ministerii es arbitratus; ut tandem cuncti assequantur, quod hominem catholicum tenere, servare ac profiteri oporteat. Pro qua eximia cura maximas Sanctitati tuae gratias agimus, habituri sumus sempiternas; Petrumque per os Pii locutum fuisse credentes, quae ad custodiendum depositum a Te dicta, confirmata, prolata sunt, nos quoque dicimus, confirmamus, annunciamus, unoque ore atque animo rejicimus omnia, quae divinae fidei, saluti animarum, ipsi societatis bono adversa Tu ipse reprobanda ac rejicienda judicasti. Firmum enim menti nostrae est, alteque defixum, quod Patres Florentini in decreto Unionis unanimes definiverunt: Romanum Pontificem, Christi Vicarium, totius- que Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum Patrem et Doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. J. C. plenam potestatem traditam esse.“1) Audiatur adhuc Fenelonius. „Ex evidenti, inquit,2) Florentinae Synodi definitione constabit, neminem ullo quovis tempore Catholicum censeri posse, nisi certo credat, tanquam lidei dogma, hanc Sedem esse totius Ecclesiae caput, eiusquePontificem esse Christi Vicarium, omniumque Christianorum Patrem ac Doctorem, ita ut haec Sedes plena potestate a Christo donata universalem Ecclesiam gubernet. Porro id, quod singulis temporum momentis est objectum fidei nostrae, in singulis temporum momentis verum est, et nunquam deficit. Ergo in singulis temporum momentis usque ad consummationem saeculi, verum erit hanc Sedem esse aeternum totius Ecclesiae caput, atque adeo in fide docenda catholicos omnes episcopos confirmaturam. Verum erit hanc Sedem plena potestate semper donatam fore, eiusque Pontificem Christi vices gerentem, universalem Ecclesiam gubernaturum. En haec sunt, quae cum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi juxta promissionem credenda sint, omnibus diebus verissima essenecesse est. Sivero Sedes apostoiica aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum definiret, quamdiu non revocaret impiam hanc definitionem, quae esset fidei nostrae contagium et pestis, tamdiu non esset caput membra confirmans, imo esset membrum aegrotum et jacens, a caeteris corripiendum et sanandum. Petri successor in eo temporis intervallo Christi vices non gereret, imo Antichristi: neque gentes fidem doceret, sed seduceret contra Christi fidem: neque tum temporis omnium Christianorum esset pater atque doctor; sed esset gentium seductor, et in depravanda fide magister. Ergo tum temporis in ea suppositione falsissimum esset Florentinae Synodi decretum. Cum autem haec Florentina definitio nullo temporis puncto falsa esse possit, certissime sequitur Apostolicam Sedem nullo temporis puncto posse d e fi ni re aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum.“ Josephus Patriarcha Constantinopolitanus morte praeventus decretum Concilii subsignare non potuit, sed sententiam suam tamen expressit testimonio, quod paulo ante obitum, cum homines sine fuco et fallaciis intimas animi sui latebras sincere pandere solent, exaravit, cuius tenor est sequens : „Quoniam ad finem vitae meae perveni, soluturus jam commune debitum, Dei gratia scribo et subscribo sententiam meam aperte universitati filiorum meorum. Omnia igitur, quae sentit, et quae dogmatizat Catholica et Apostoiica Ecclesia D. N. Josu Christi senioris Romae, ipse quoque sentio, et iis me 1) V. Circul. Diocc. a. 1867. Nr. IX. — 2) de Summi Pontificis auctorit. \f y