Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

195 acquiescentem do, ac dico. Profiteor quoque beatissimum Patrem Patrum, et Maximum Pontificem, et Vicarium D. N. Jesu Christi antiquae Romae Papam ad certam omnium fidem, nec non purgatorium animarum. In horum quipfe fidem subscriptum est die mensis Junii 9, 1439. indictione secunda.“') Patres Concilii Florentini in praelaudato decreto imprimis respexerunt et expli­cuerunt sensum verborum Christi:2) „Simon Joannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos, — pasce oves meas.“ Eos, qui haec Christi verba ita detorquent, ut illis infallibile magisterium Petro collatum fuisse ne­gent, citatus Tobias Mollik ita exagitat:3) „Laudata, inquit, Christi sententia in adversari­orum ore ita sonat: Simon! diligis me plus his ? Scis, Domine, quia amo te! Pro tuo igitur in me amore, pasce oves meas, videlicet: tu habeas jus convocandi Concilia, a qui­bus pascaris; quo tamen jure per undecim saecula non utaris, ut censent adversarii. De­mum eo pasces oves meas, quod tui ministerii futurum sit, ut Concilium per totum orbem promulges, melius promulgandum ab ipso Concilio; quod utpote minus fallibiliter, quam tu, acta sua proponeret. Sive autem in Concilio collectae, sive dispersae Ecclesiae sensum pervestigaveris, fidelibusque proposueris vi muneris tui, non prius tibi adsentiendum ab ullo erit, quam consensus totius Ecclesiae cum tua propositione certissime ei innotescat; gratis testaberis, te ex accepta a dispersa, vel collecta Traditione decernere: nam et illius contestationis veritas, et perquisitae Traditionis recta per te agnitio solum ex universae Ecclesiae contestatione a singulis ediscenda est. Exorta in fide controversia pasce oves meas, interim nempe balatus comprime, quin pabulum dogmaticum praebere possis; quia nemo, ut dogma, quidpiam a te suscipere debet, aut potest; si in alterutram partem incli­nes, alteram partem fallibili tuo decreto irritabis potius, atque in te pro zelo suo convertes, quam places. Adpellantes, afflictos agnos pasces, quantum ad te appellare sinentur“, etc. Ultima citati Florentini Decreti verba in favorem Papae depravata fuisse, et sic potius secundum graecum textum legenda esse „juxta eum modum, quo et in gestis et in sacris canonibus Oecumenicorum Conciliorum continetur“, ut nimirum haec clausula, ad­jecta decreto non sit priorum confirmatio, sed potius restrictio, contenderunt, mentitique sunt Petrus de Marea, Launoius, et Febronius, eo spiritu animati, ut Romani Pontificis de­primerent auctoritatem. Pios viros falli ac fallere alios invictissimis, quia inspectis, quae ad- hucdum supersunt, originalibus et autographis Concilii Florentini exemplaribus, superstru­ctis argumentis comprobaverunt Em. Schelstrate,4) Mamachi5) et Zaccaria,*) qui Febronio omni jure impudentiam exprobravit, quod „inanes Parisiensis Antistitis (De Marea) conje­cturas (toties ad evidentiam refutatas) obtruderet.“ Quamvis haec ita sint, nihilominus in­venti sunt etiam recentissimo tempore homines pari spiritu infenso in Sedem Apostolicam ducti, qui eamdem crambem recoquere haud erubuerunt. Horum perversis moliminibus in acceptis referendum, quod denuo perlustrata fuerint et inspecta originalia Florentini De­creti exemplaria, quae Romae in Archivo Vaticano et Florentiae in Bibliotheca Lauren- tiana exstant, cum aliis antiquissimis manuscriptis codicibus, in Bibliotheca Vaticana asservatis, in quibus idem decretum descriptum legitur. In ephemeridum „La Civilt« Cat- tolica“ Serie VII. volum. IX. vidi ego ipse, et videre quilibet potest sic dictum facsimile 1 1) V. eit. Labbé. — 2) Joan. 21, IG. 17. — 3) de Eccl. Christi Dissert. 9. — 4) in praefat. tract. Concil. Const. . _5) De Eoro. Pontif. 1. 6. — 6) Antifebronius t. 1. et Antifebronius viudic. t. 2. +

Next

/
Thumbnails
Contents