Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
193 ut fideles in errorem circa fidem inducantur, ac convellantur ab eo, qui verus Christi Vicarius, et omnium Christianorum Pater ac Doctor constitutus, plena universalem Ecclesiam pascendi, i. e. docendi ac regendi potestate instructus est, obvia sane et spontanea est illatio, praecitato Concilii Florentini decreto simul infallibile Ecclesiae Capitis, veri Christi Vicarii, et omnium Christianorum Patris et Doctoris, i. e. Romani Pontificis Magisterium declarari. Recte observat Tobias Mollik *) Christum, cum non tantum agnos, sed et oves pascendas Petro committeret, totumque ei ovile, tamquam pastorum Primati traderet, Episcoporum quoque Collegium, fidei et doctrinae pabulo pascendum, regendumque Petro tradidisse; sicut igitur universae Ecclesiae doctrina fallax proponi non potest: ita et universae Ecclesiae fallax Propositor praeponi non potuit, qui nempe depositam a Deo in Ecclesiae sinu Traditionem non integerrime pervestigare, certo cognoscere, et eam infallibiliter proponendo, ovile Christi pascere, ad schisma cavendum Unitatem certo monstrare valeat. Porro licet singuli Episcoporum, Pastores suae Ecclesiae sint, cum tamen peculiares Ecclesiae deficere a fide possint, earumPastores falli non posse, haudquaquam est necesse; at Pastorem totius Ecclesiae, in tota hac pascenda infallibilem esse oportet, quem utpote non particularis tantum, sed universa Ecclesia, ac praesertim dissidentibus inter se Episcopis audire, ob unitatis custodiam debet. Absonum profecto foret, gregi infallibili fallibilem Pastorem praefici, quem itaque grex, non ipse gregem pascere deberet. Adcommoda ad sententiae huius confirmationem sunt ist- haec S. Gelasii verba: „Quia Mundo radix est Apostoli gloriosa confessio: nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculatur. Nam si quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus, tale aliquid proveniret, unde cuique resistere auderemus errori?“ Neque praedicta illatio a mente Patrum Florentinorum aliena est, immo illam ipsam fuisse Patrum mentem, decreto nimirum Concilii declarari infallibile magisterium Romani Pontificis, Acta ipsa Concilii Florentini perhibent. Patribus enim Graecis, jussu Summi Pontificis Eugenii IV. singula decreti capita a theologis authentice explicata fuerunt. Cum igitur ad ultimum, quod de Romano Pontifice statuit, ventum esset, Joannes de Monte- nigro declaravit, verbis de plena potestate pascendi haec tria contineri: „Primo, quod pascere omnes oves est commissum Petro et successoribus eius; secundo, quod Sedes Apostolica nunquam in aliqua erroris parte depressa est, sed semper mansit immaculata infide ; tertio, quod tanta est eius auctoritas, quod universalis Ecclesia, et universae Synodi semper fideliter secutae sunt, et Pafres catholici semper susceperunt eius apostolicam doctrinam; et quod illa verba: Ut non deficiat fides tua, intelliguntur de Sede apostolica, et quod sit immunis ab haeresi, atque confirmationem omnium fratrum titubantium in fide ad ipsam Sedem et Romanum Pontificem pertinere.“2) Hoc sensu Decretum Florentinum intellexerunt prope quingenti illi Episcopi, qui a. 1867. Romae congregati in sua Sanctissimo Domino Nostro exhibita Declaratione pro- nunciare non dubitaverunt: „Tu aeternas veritates annunciare, Tu saeculi errores, naturalem supernaturalemque rerum ordinem, atque ipsa ecclesiasticae civilisque potestatis fundamenta subvertere minitantes, apostoliéi eloquii gladio configere, Tu caliginem novarum do- •ctrinarum pravitate mentibus offusam dispellere, Tu quae necessaria ac salutaria sunt tum singulis hominibus, tum Christianae familiae, tum civili societati intrepide effari, svadere, \ / Declaratio Episcoporum 1) Dissertat, de Eecl. Christi. Agriae, 1786. — 2) Labbé Concil. Coll. T. 18. 7