Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

191 rasius Comtantinopolitanus Patriarcha a Papae legatis provocaretur ad declarandum, an consentiat vel non litteris Hadriani Papae, respondit: „Apostolus cum Romanis scriberet, approbans studium sincerae fidei eorum ait: Fides vestra annuntiatur in universo mundo. Hoc testimonium sequi necessarium est, et inconsulto agit, qui huic conatur resistere.“ Idem Tharasius Papae Hadriano de Synodo praestitit relationem, in qua legitur: „Et cum prae­latae primitus vestrae fraternae sanctitatis litterae legerentur, praestolabantur omnes, spi­ritalibus eduliis, tamquam in regalibus coenis fruentes, quae Christus per lit­teras vestras epulantibus praeparabat: et sicut oculus totum corpus ad rectitudinis et veritatis semitam ostendebat. Sic ergo dirupta membi’a in unionem concinabant; sic vera consonantia confirmabatur; sic catholica Ecclesia unita­tem recipiebat “*) Spiritualia edulia i. e. veram de ss. imaginibus doctrinam Christus per litteras Hadriani proponebat, qui totum Concilii corpus ad rectam et veram in fide viam dirigebat. Concilium Generale Lugdunense II. a. 1274. celebratum. Altera convocati ac celebrati per Gregorium X. Concilii Lugdunensis causa fuit Unio Graecorum cum Ecclesia Romana, cui perficiendae jam Clemens IV. manus admovit. In Sessione generali quarta haec Unio vi formulae fidei publice lectae et praelaudato Sum­mo Pontifici oblatae, inita fuit, in qua fidei formula Graeci de Romana Ecclesia et Romano Pontifice professi sunt: „Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum et plenum Primatum et Principatum super universam Ecclesiam obtinet, quem se ab ipso Domino in beato Petro, Apostolorum Principe sive Vertice, cuius Romanus Poutifex est Successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Et sicut prae coeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et quae defidesubortae fuerint quaestiones, suo debent judicio definiri.“2) In hac professione quaestiones, si quae de fide suboriun­tur judicio Romani Pontificis submittuntur,et propterea quidem, ut eius judicio definiantur, irreformabili et infallibili utique; agitur enim de fide divina, quae non potest nisi irrefraga­bili, infallibili judicio niti. Hoc ipso ergo, quod Graeci professi sint, Romanum Pontificem quaestiones fidei suo debere judicio definire, illius infallibilem in rebus fidei ac morum deci­dendis auctoritatem ultro agnoverunt. Eos, qui cum auctore defensionis Declarationis Cleri Gallicani, ne ex hac Graecorum professione infallibilem auctoritatem Romanorum Pontifi­cum agnoscere cogantur, ad lusum verborum confugiunt, cum praedicto auctore dicentes :3) „Certe de tini re ac determinare pro eodem habentur. Quis autem Theologus non audiit, determinationes sacrae Facultatis, aut quis eas propterea infallibiles cogitavit? Definit et determinat, qui tota sua, qualiscumque est, authoritate judicat,“ eos inquam sic perstringit et refutat Auctor anonymus libri theologico-catholici „Quis est Petrus, et qualis Petri Primatus?“4) „Quas, inquit, nugas vel commemorasse jam confutasse est. Quis est Catholicorum, qui theologicae Facultatis judicium vocet definitionem fidei, aut solum de­terminationem ? Nonne simpliciter censura, vel judicium audit, cui tamen salva fide contra­dicitur? Quid quod particularium adeo Ecclesiarum, et Synodorum decreta nondum in nostra Ecclesia pro fidei definitione valeant? Verum e contrario catholica doctri­na est, Apostolicae Sedis definitioni ipsam fidei internam aeque, ac externam 1 1) V. Mansi. 1. cit. — 2) Manai Concil. T. 24. — 3) T. 2. — 4) Ratisbonae 1790. Concil. Gene­rale Lugdu­nense II.

Next

/
Thumbnails
Contents