Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

192 Concil. Gene ral. Ferrari- ense Florenti mim. obedientiam deberi. Quod de sententia definitiva in foro contentioso scribit (Auctor Defensionis,) ubi humana institutione adhuc appellatio datur, quae priorem sententiam sus­pendit, aeque absonum est: in fidei enim definitione, cui interna mentis obedientia de­betur, si semel facta fuerit, nulla in terris appellatio datur, quia ideo tanta authoritas in Ec­clesia divinitus instituta est, ut unitatis in fide conservandae regula haberetur infallibilis. Atque haec ipsa mens Concilii Lugdunensis fuerat, hic scopus, ut quaestiones fidei fini­rentur, seu terminarentur, prout quam certissime ex propriis verbis Graecorum Patrum et originali idiomate elucet.“ Observat dein Anonymus Bossuetum in suis contra M. M. Basnage, Jurien et Claude exaratis scriptis, in litteris porro ad Molanum, item in In­structione pastorali, prima et secunda de promissis Ecclesiae datis, asseruisse et demonstra­visse, „antiquam Graecorum fidem fuisse, Petrum loqui per os Pontificis, authoritatem aposto- licam Petri, quae fidei fundamentum sit, in Romana Cathedra semper residere, quacum ne­cessario in unitate fidei vivendum, si quis velit de Ecclesia esse.“ ect. Ab universo Concilio Lugdunensi, cui praeter Patriarchas Constantinopolitanum et Antiochenum interfuerunt Epi­scopi quingenti et plurimi Abbates, solemnes Deo gratiae actae sunt pro restituta cum Grae­cis Unione, ut adeo dubitari nequeat, conciliarem fuisse Graecorum Unionem, conciliarem ipsum Unionis actum, et conciliare Unionis fundamentum,Symbolum nempe sive professio­nem fidei, cui Unio innixa est, et in quam professionem fidei tam Graeci quam Latini con­venerant, illi offerentes, hi recipientes eamdem. Professioni fidei subscripsisse Metropolitas et Episcopos Graecos, ipsum Constantinopolitanum Patriarcham J. Yeccum narrat et probat Raynaldus.1)Ad rem est, quod observat Auctor libri „RegaleSacerdotium“ inscripti:2) „Jam hac ipsa infallibilitate decidendi (quaestiones fidei obortas) Papae adempta, — quem ergo Judicem adibunt, qui lites dirimat? nam si ad Concilium differantur, erunt utique immorta­les: imitari ergo Judices Areopagi oportebit, qui difficili, implexaque lite producta, partes jubebant post centum annos judicio sisti, accepturas nimirum a morte sententiam. Vicerunt Jansenistae, si Concilium expectatur, et Innocentius, Alexander, Clemens, Pontifices Maximi errare potuerunt. Verissime scribit Beatus Cyprianus epist. 55 ad Cornelium: „Non aliunde haereses sunt exortae et nata schismata, quam quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec .unus in Ecclesia Dei Sacerdos, et Judex vice Christi cogitatur.“ Concilium Ferrariense. Florentinum a. 1437. convocatum. Praecipua Conci­lii huius celebrati causa fuit Unio Graecorum cum Romana Ecclesia; e parte priorum eidem interfuerunt Imperator Joannes Paleologus, Josephus Patriarcha Constantinopolitanus, aliique magno numero Graecorum Episcopi, qui paucissimis exceptis decretum Unionis, ac signanter de Primatu Romani Pontificis in tota Ecclesia subscripserunt, quod sic sonat: „Definimus: Sanctam Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere Primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium Christia­norum Patrem ac Doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac guber­nandi universalem Ecclesiam a D. N. J. C. plenam potestatem traditam esse, quemad­modum etiam in gestis Oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur.“ Cum promissa Christi: Matth. 16, IS. 28, 20. Joan. 14, 16. 16, 13. non patiantur 1) Ad a, 1277. — 2) Praelud. §. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents