Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

190 Concilium Generale VII quidem hic semel dicere placuit, ut temerariam ac pessimam responsionem confutarem; profiteorque, me de Sedis Apostolicae majestate Romanorum Pontificum doctrinae et traditioni crediturum; quamquam eorum Sedem non ipsi magis, quam reliqui ac tota Ecclesia, atque Orientales haud minus, quam Occidentales praedicant.“ Concilium Generale VII. Nicaenum II. celebi’atum est a. 787. in causa ss. Ima­ginum, quibus acerrimum bellum indixere Imperatores Leo Isauricus, et filius eius Constan­tinus Copronymus, de quibus inquit:') „Si flagellis Leo, scorpionibus Copronymus cecidit Ecclesiam, homo natus ad evertendam omnem, quod in ipso fuit, religionem; sacrarum re­rum et ceremoniarum, quarum pius cultus in Dei cultum redundat, contemptor impudentis- simus; ludis circensibus, victimis exsecandis, evocandis malis geniis ac manibus, aliisque idgenus veneficiis apprime deditus.“ Malis, per duos hos Imperatores religioni illatis, mede­batur Concilium Nicaenum, cuius Actione II. nemine quidquam obmovente lectae sunt syno- dicae litterae Hadriani I. Papae Imperatori Constantino eiusque matri Irenae scriptae, in quibus sequentia occurrunt: „Princeps Apostolorum beatus Petrus, qui Apostolicae Sedi primitus praesedit, sui Apostolatus principatum, ac pastoralis curae successoribus suis, qui in eius sacratissima sede perenniter sessuri sunt, dereliquit, quibus et auctoritatis potesta­tem, quemadmodum a Salvatore nostro Domino Deo ei concessa est, et ipse quoque suis contulit, ac tradidit divino jussu successoribus Pontificibus . . . Cujus sedes in toto terra­rum orbe primatu fungens, Caput omnium Dei Ecclesiarum constituta est. Et quemadmo­dum beatus Petrus Apostolus per Domini praeceptum regens Ecclesiam, nihilominus sub­sequenter et tenuit semper et retinet principatum. Quod praeceptum universalis Ecclesiae nullam magis oportet exequi Sedem, quam primam, quae unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et confirmata moderatione custodit.“ Cuiuscunque synodi adeoque et generalis decreta, etiam quae fidem ipsam concernunt, confirmari a Sede Apostolica debent, ut vim obligatoriam habeant. In iisdem litteris Imperatorem et Matrem eius deprecatur, dicens: „Coram Deo deposco et adjuro, ut easdem sanctissimas imagines in ipsa—regia urbe, e, caeteris Graeciae partibus in pristinum statum restituere—jubeatis, observantes traditionem huius sacro-sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, abjicientes et respuentes iniquo­rum atque haereticorum calliditates: ut in huius sanctae catholicae et aposto- licae ac irreprehensibilis Romanae Ecclesiae ulnis suscipiamini.“ An­te omnem Concilii decisionem monet Imperatores, ut observent traditionem Romanae Ec­clesiae velut irreprehensibilis, seu ab errore immunis, ut in eius gremium suscipi mereantur. Eadem Actione Patres Concilii Synodicis Papae litteris, et contentae in illis doctrinae ple­num praebuere assensum, conclamatum enim est: „Tota sacratissima Synodus ita credit, ita sápit, ita dogmatizat,“ singuli autem Episcopi, sic se declarave­runt v. g. Joannes Episcopus Tauromaniae dixit: „Cum vel ut i divinus Orthodoxi- ae terminus sint litterae, quae ab Hadriano Papa senioris Romae — missae sunt, ita profiteor.“ — Constantinus Episcopus Constantiae Cypri dixit: „Modis omnibus lectae suggestioni — quae ab Hadriano sanctissimo Papa Romano missa est, — consentio et ita confiteor, atque cum hac fide proficiscor ad tribunal Christi veri Dei nostri.“ Cumque Tha­1) Mansi Hist. Cone. Nicaeni II. Concil. T. 12.

Next

/
Thumbnails
Contents