Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

189 aliquo vacuam putare? Nonne a Sede Principis Apostolorum, Romana videlicet Eccle­sia, tam per eumdem Petrum, quam per Successores suos reprobata et convicta, atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et Patrum corda in fide Petri, quae hac­tenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata?“ Haec manifesta sunt, et dilucidationem non deposcunt. De Decretalibus Romanorum Pontificum notandum. Antiquissimus est mos, Ecclesiam Dei per decretales epistolas gubernandi, quarum non omnes esse dogmaticas suapte patet, et ex illarum tenore intelligitur. Jam S. Leo M. *) custodiri mandat omnia de­cretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium praedecessorum suo­rum. Et Gelasius Papa in decreto de Libris authenticis, quod Gratianus etiam refert,2) inquit: „Decretales epistolae, quas beatissimi Papae diversis temporibus ab Urbe Roma pro di­versorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendae sunt.“ Idem praeci­pit Nicolaus I. 3) S. Hieronymum audivimus de eo loquentem, 4) quod Damaso Papae in responsis ad consultationes Orientalium et Occidentalium promendis operam suam impende­rit. Dubitari ergo nequit, fuisse consvetudinem Romanorum Pontificum, per has Episto­las Ecclesiam gubernandi; ergo neque verosimile est, eas omnes periisse, neque alias es­se, nisi quae in Ecclesia Romana receptae et servatae sunt. Insuper multae earum insertae et connexae sunt cum aliorum Patrum epistolis, ut patet ex epistolis Cornelii cum episto­lis Cypriani, Innocentii I. cum scriptis S. Joannis Chrysostomi, etS. Augustinietc. Non de Isido- ri mercibus hic sermo est, sed de veris genuinis Pontificum Decretalibus, e quibus tantam habemus impositam nubem testium, tantamque concordiam sententiarum, et actionum su­premae potestatis, quam Sedes Apostolica omni tempore in universa Ecclesia exercuit, ut nullus nisi pertinax et impudens dubitare possit, quin hic in decretalibus epistolis expressus fuerit Romanorum Pontificum sensus, universa Ecclesia cum eis conspirante, et consenti­ente. Ceterum mercium Isidorianarum falsitatem non illi primi detexerunt, qui hac dete­ctione gloriabantur, indeque invidiam creare volebant S. Sedi. Audiatur Justus Fontaninus in proaemio ad Decretum Gratiani: 5) „Isidorianum fucum nonnihil odorari coeperunt Nicolaus a Cusa et Joannes Turrecremata, geminum Vaticanae purpurae lumen, et utrius- que jurisprudentiae et politioris litteraturae Antistes maximus Antonius Augustinus, ut jam primi inventi honos Romanae Ecclesiae pr’oceribus, non aliis recentioribus tribuendus sit,“ Denique illi, qui contra haec bisque similia Romanorum Pontificum effata, qualia isthic citantur, opponere solent cum Febroniö „humana esse testimonia et suspecta; nam eorum vice Ro­manam Ecclesiam extollis, qui praesederunt in ea: suam agebant causam, ac laudant, cum Sedem Apostolicam magnificant“, audiant Pium VI. Papam dicentem: „Sed, inquit, G) huiusmodi tam veteres quam novos calumniatores, valide repressit Bossuetius, seu quiscun- que alius sit auctor defensionis Deci. Cleri Gallicani his verbis: Audio, quod dicant: Ro­manis Pontificibus Sedis suae dignitatem commendantibus, in propria videlicet causa non credendum: Sed absit; pari enim jure dixerint, ne episcopis quidem aut presbyteris esse adhibendam fidem, cum Sacerdotii sui honorem praedicant, quod contra est . . . quod 1 1) epist. 4. c. 5. S. Leon. Opera curantibus Fratribus Balleriniis Venet. 1753. — 2) dist. 15. cap. 3. — 3) dist. 11, c. 2. ad Mich. imp. Dist. 19. c. 1. Archi-Eppis et Episcopis per Galliam constit. Dist. 20. c. fin. vide Decr. Gratian. Vide Migne Scriptor. Eccl. t. 119. — 4) epist. ad Ageruch. — 5) Tom. 1. Romae. 1727. — 6) respons. ad quatuor Metropolitas Romae 1789.

Next

/
Thumbnails
Contents