Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
179 Leonis sufficere ad destruendas haeresitn et turbas inde enatas, nec opus esse eatenus Concilio. Ad compescendas immanes turbas in Oriente in consequentiam latrocinalis Ephe- sinae Synodi, in qua S. Flavianus interemptus et haeresis Eutychetis confirmata est, exortas coactum est a. 451. Concilium Chalcedonense. In epistola per Leonem Papam ad Patres exarata, non quid ad examen esset revocandum, sed quid ab omnibus sine haesitatione et ultro de fide amplectendum proposuit. En eius verba: „Nunc in Vicariis meis adsum, qui dudum in fidei praedicatione non desum. Ut qui non potestis ignorare, quid ex antiqua traditione credamus, non possitis dubitare, quid cupiamus. Unde, fratres carissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat. Non liceat defendi quod non licet credi; cum secundum evan- gelicas auctoritates, secundum propheticas voces, Apostolicamque doctrinam, plenissime et lucidissime per litteras, quas ad beatae memoriae Flavianum Episcopum misimus, fuit declaratum, quae sit de Sacramento Incarnationis D. N. J. Ch. pia et sincera confessio“. Haec epistola in Synodo lecta est, quin ullus Patrum reclamaverit. Actione 1. dum Pascha- sius Papae Legatus Dioscorum Alexandrinum Episcopum inter judices sedere conspexit, assurgens ait: „Beatissimi atque apostoliéi viri Papae urbis Romae, quae est caput omnium Ecclesiarum, praecepta habemus prae manibus, quibus praecipere dignatus est eius Apostolatus ut Dioscorus Alexandrinorum Episcopus non sedeat inConcilio, sed audiendus intromittatur Hoc nos observare necesse est, eum dare rationem, quia Synodum ausus est facere sine auctoritate Sedis Apostolicae, quod nunquam licuit, nunquam factum est“. Jussioni Leonis morem gessit Synodus, Dioscorus in medio stare et judicium subire jussus. Inter accusationes contra Eutychetem prolatas ea quoque fuit, quod S. Leonis epistolam respuerit: „Et post haec omnia insuper et contra ipsum, cui vineae custodia a Salvatore commissa est, ostendit insaniam, idest contra tuam Sanctitatem,— epistolam quidem tuae respuens Sanctitatis“; insania ergo est, respuere epistolam maxime dogmaticam Summi Pontificis. Actione 2. actum de dogmate, petita a Judicibus forma, qua omnis circa fidem dirimeretur controversia. At Patres Concilii extemplo acclamaverunt dicentes, illam sufficere formam, quam S. Leo Papa in dogmatica ad Flavianum epistola exposuerat: „Emerserunt, quae ad Eutychetem pertinebant, et super his forma data est a Sanctissimo Archi- Episcopo Romanae urbis, et sequimur eam, et Episcopi omnes subscripsimus. Ita omnes dicimus: sufficiunt quae exposita sunt, aliam expositionem non licet fieri“. Lecta igitur est praedicta epistola, quam Patres mox atque illam auribus suis exceperant, tanta cum reverentia susceperunt, ac si Apostolus Petrus illam scripsisset, acclamantes: „Anathema ei, qui non ita credit; Petrus per Leonem ita locutus est“. Et Actione 4. iterum dixerunt Patres: „Qui non consentit epistolae Santissimi Episcopi Leonis, haereticus est“. Nescio an illustriora his testimonia postulari queant super eo, quo mentis obsequio, qua reverentia excipiendae sint dogmaticae Summi Pontificis definitiones. Act. 3. damnatus et depositus est tam haeresis, quam multorum aliorum scelerum reus Dioscorus Alexandrinus, Paschasio caeterisque Legatis Papae dicentibus: „SS. et Beatissimus A. Episcopus magnae , et senioris Romae Leo, per nos, et praesentem S. Synodum, una cum ter Beatissimo et omni laude dignissimo Beato Petro Apostolo, qui est Petra, et crepido Ecclesiae Catholicae, et rectae fidei fundamentum, nudavit eum 5*