Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

180 tam Episcopatus dignitate, quam etiam et ab omni sacerdotali alienavit ministerio“. Dum Actione 5. quipiam definitioni fidei, per epistolam S. Leonis praescriptae, subscri­bere tergiversarentur, Legati Sedis Apostolicae dixerunt: „Si non consentiunt epistolae Apostoliéi et Beatissimi viri Papae Leonis, jubete nobis rescripta dari, ut revertamur, et ibi Synodus celebretur“. Moxque Episcopi Illyrici dixerunt: „Qui contradicunt, manifesti fiant: qui contradicunt, Romam, ambulent“, nempe ad Ec- lesiae Caput, finaliter judicaturum. — Tandem dum Patres S. Leonem precibus ade­unt, ut is acta Concilii et decreta sua firmaret auctoritate, rursum comprobant, sacro­sanctam se habere hanc auctoritatem, dicunt enim: „Rogamus igitur, et tuis decretis nostri honora judicium, et sicut nos Capiti in bonis adjicimus consonanti­am, sic et Summitas tua illis, quod decet, adimpleat“. ‘) Observatio. Exinde, quod decreta pontificia, quibus haereses damnatae fuere, in Conciliis Generalibus relecta et discussa fuerint, nihil contra irrefragabilem eorumdem decreto­rum auctoritatem obmoveri potest. Numquid enim vel privatis, praecipue theologis hoc modo ipsa generalia Concilia non licet examinare, ut eorum fundamenta et ipsi inspiciant, atque tam ipsi amplius informentur, et fortius de veritate convincantur, quam etiam adversarios confundere et refutare discant. Imo e simili motivo ipsas divinas Scripturas, totamque fidem catholicam licet scrutari. Anne ideo de sacrae Scripturae aut fidei veritate dubitamus, si velimus et ipsi de veritate firmis argumentis convinci, vel ad nostram instructionem, vel ut eam aliis declarare et praecipue adversariis nostrae fidei rationem dare valeamus? Ita­que non semper omne examen est dubitationis, seu suspensionis judicii, etiam ad dissen­sionem parati. Datur et aliud examen instructionis ad consensum scilicet per obedien- tiam cum ratione praestandam. Atque hinc post latam a Summo Pontifice sententiam haud frustra tamen in Conciliis examen restauratur, eo fine, ut motiva sententiae omnibus Patribus illucescant, quae in universali Synodo manifestata totius corporis cum Capite consensio ad superandam obloquentium pertinaciam externae auctoritatis, quae dari inter homines potest, maximum pondus est. Ita observante Bossueto contra Dupinium Ephesini Patres suum in damnationem Nestorii consensum manifestarunt, licet ex obedientia debitum, ita idem Bossuetus, cum actis Concilii perbibentibus negari nequeat, maximam congre­gatorum ibidem Patrum partem jam ante conventum Epistolae S. Leonis subscripsisse: ac hinc in Synodo nec de Eutychetis errore, nec de vera fide Leonis dubitavisse: ultro fatetur novum examen a Patribus fuisse susceptum ad legitime declarandum ipsorum cum Summo Potifice consensum. 2) Aliud profecto est examen declarationis ad suam vel ali­orum instructionem, aliud dubitationis ad propriam, si placet, dissensionem, s. Hormisdas. Formula fidei a S. Hormisda proposita. Erga instantissimas preces Justini Imperatoris Acaciano Schismati finem im­positurus S. Hormisdas, qui Summum Pontificatum ab a. 514 — 523 tenuit, duo ab Orientalibus postulavit, primum, ut Aeacii Patriarchae Constantinopolitani eiusque sequacium Episcoporum nomina e dypticis expungerent; alterum, ut formulae professionis fidei, quam ipse proposuit, omnes subscriberent, cuius tenor est sequens: „Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus deviare: quia non potest 1 1) V. Harduin. Acta Concil. t. 2. et Mansi Sacror. Concil. nova Collect, t. 6. 2) Defens. t. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents