Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

174 Chaldaei. Armem. ne putetis, me novam sanctionem introducere, redigite in memoriam quotquot in antiquis historiis, quotquot in actis universalium Conciliorum culti et exercitati estis, quantam po­testatem Romanus Pontifex habeat supra omnem Ecclesiam.“ De Bessarione in libro, cui ti­tulus: Elogia S. R. E. Cardinalium,1) haec leguntur: „Graecorum decus, quo nemo gentis suae Christiana pietate praestantior, nemo illustrior doctrina, nemo generosis moribus or­natior -------saepius Summo Pontificatu dignus existimatus.“ Unde collige, quantum illius t estimonio insit ponderis. Josephus II. Chaldaeorum Patriarchat 1714. edidit librum catecheticum sub titulo „Makzitha mricta“, seu Speculum tersum, qui liber nihil est aliud, quam Patriarchae illius fidei confessio, et Chaldaeorum brevis et solida in fide institutio. Totius primi capitis materia juxta Josephi Simonis Assemani latinam versionem 2) haec est: „Quod Ecclesia Romana est caput Ecclesiarum omnium: atque adeo Dominus noster Papa est Pater uni­versalis omnium Clmstianorum, et quod fieri nequit, ut eadem Romana Ecclesia in rebus fidei aberret“. Sectio 4-a „Quod fieri nequit, ut Papa Romanus erret in fide“. Armenis, circa fidei capita instrui volentibus, rescripsit Clemens PapaVI. die 11. Decembr. 1351. littex-as, inscriptas: „Venerabili fratri Consolatori, dicto Catholicorum Arme- noi'um“. 3)E quibus pauca delibare sufficiat: „In primo igitur capitulo responsionis tuae, in quo pro fundamento ipsius Catholicae fidei praemittis, quod tu et Ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, creditis et tenetis . . . quod eadem Ecclesia Romana, cuius Summus Pontifex estPapa Romanus, est sola Catholica, et in ea sola est vera salus et una vera fides . . . quaeri­mus : si credis tu, et Ecclesia Armenorum, omnes illos, qui in baptismo eamdem fidem catholicam receperunt, et postmodum a communione fidei eiusdem Ecclesiae Romanae, quae una sola catholica est, recesserunt, vel recedent in futurum, esse schismaticos et hae­reticos, si pertinaciter divisi a fide ipsius Romanae Ecclesiae perseverent. Si credidisti et adhuc credis, solum Romanum Pontificem, dubiis emergentibus circa fidem catholicam, pos­se per determinationem authenticam, cui sit inviolabiliter adhaerendum, finem imponere: et esse verum, et catholicum, quidquid ipse auctoritate clavium sibi traditarum a Christo de­terminat novum: et quod determinat esse falsum et haereticum, sit censendum“. Fidem re­quirit Papa in infallibile magisterium Romani Pontificis a Patriarcha Armeno in fide doceri volente. Jam saec. 4. Isaacus Armenorum Patriacha sic de Petro locutus est: „Divinum effatum dum Ecclesiam nobis indicat, non intelligit illam confectam ex lapidibus et lignis, sed coetum hominum aedificatum super firmam petram. Vera ergo illa fides est Ecclesia, quae colligit nos, et aedificat in unam unitatem scientiae Filii Dei. Idem ipse enim vivificans Christus nos docet, cum ait Petro: „Tu es Petra et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus te.“ Quid igitur intelligendum nobis est, dum petram audivimus vocari Petrum? Num quasi aliquam pe­tram? Absit. Sed hominem rationalem, Apostoliéi chori principem. Ipse vero, quia in­concussa fide Christum Filium Dei confessus est, beatitudinem acquisivit, ac Petra vocatus est“.4) Contra Petrum non praevalebunt portae inferi, qui ob inconcussam fidem meruit esse fundamentum Ecclesiae, utique perpetuum in suis successoribus. 1) Romae typ. Ant. de Rubeis. 1751. —• —2) Biblioth. Oriental. Clementino-Vaticana, Romae, 1719—1728, Vol. 4. T. 3. 3) Vide integras apud Raynald. ad a. 1351, — 4) Mair Scriptor. Veter, nova Collect. Romae, 1838. t. 10.

Next

/
Thumbnails
Contents