Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
175 A. 1736. habita est in Monte Libano Synodus Provincialis Patriarchae, Archi^ Episcoporum, Episcoporum nec non Cleri saecularis et regularis nationis Syrorum Maronitarum, cuius acta typis vulgata sunt Romae, 1K20. Cap. 1. De symbolo fidei, eiusque professione inscripto, statuitur p. 10. „Quaecumque a Summis Romanis Pontificibus in materia fidei et morum adversus emergentes errores, et perniciosam tum Catholicorum, tum Haereticorum, aut Schismaticorum doctrinam, ad nostram usque aetatem definita sunt, et in posterum definientur, ea non modo integre, inviolateque custodiri ab omnibus praecipimus: sed etiam e latino in arabicum converti, et in codicem redigi, atque apud unamquamque Cathe- dralem Ecclesiam, etiam Patriarchalem, conservari injungimus. Qui secus senserit, aut docuerit, ad-------Patriarcham deferatur graviter puniendus“. Ergo nec sentire nec docere aliter licet, quam definierunt Summi Romani Pontifices, conformiter emissae ab omnibus in Synodo fidei professionis: „Caetera item omnia suscipio et profiteor, quae recipit, et profitetur Sancta Romana Ecclesia, simulque contraria omnia, et schismata, et haereses, ab eadem Ecclesia damnatas, rejectas et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Insuper Romano Pontifici, Beati Petri Principis Apostolorum Successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro“. M aronitae. Testimoniis singulorum SS. Patrum et Scriptorum Ecclesiasticorum adnectuntui testimonia ex actis aut definitionibus Conciliorum desumpta. Existit Collectio Canonum Nicoenorum, qui dicuntur Arabici, et quos in Nicoe- no Oecumenico Concilio I. latos fuisse contendunt praeter Franciscum Tuvrianum,1) Abra- hamus Echellensis Syro — Maronita linguarum Arabicae et Syriacae professor Parisiis,2) Cardin. Aquirre3) et eruditissimus anonymus Auctor dissertationis de eo, quod Canones vulgo sic dicti Sardicenses, revera sint Canones Nicoeni,4) qui posterior minime de cetero negat in editionibus horüm Canonum recentioribus post Trullanos Canones quaedam sequioris aevi moribus fuisse accomodata. Quidquid sit de eo, an praedicti arabici canones sint a Ni- coeno Concilio decreti, certum est: l-o Canones illos vigere ac valere, et non inrlibris vel lectione tantum cognitos esse, sed etiam in judiciis, usuque continuato per saecula practica- ri apud Melchitas, Jacobitas, Nestorianos, Coptos, Abyssinos et Armenos omnes vel schismate, vel haeresi ab Ecclesia Catholica dissentientes.5) 2. Canones illos esse vetustissimos et saeculo V-o antiquiores; jam enim saeculo illo Nestoriani et Eutychiani a Catholicis separari coeperunt; nisi ergo existimandum est, quod in gratiam Catholicorum, atque in proprium suum caput, ut dici amat, mentiri et canones, signanter 39 confingere voluerint, qu: ipsorum Patriarchas ita Romani Pontificis subjicit potestati, ut diro anathemate feriantur nisi absolute eius obediant imperio. Ut enim Tertullianus in libro Praescriptionum ait: „Nemo mentitur in suum dedecus, sed in honorem.“ Canonis praedicti, quatenus is ad Romanum Pontificem refertur, tenor est sequens: „Ille, qui tenet Sedem Romae, caput est, el princeps omnium Patriarcharum; quando quidem ipse est primus, sicut Petrus, cui data esi potestas in omnes principes Christianos, et omnes populos eorum, ut qui sit Vicarius Chri[» CanonesNiooe- ni Arabici. 1 ) 5 i i i t 1) Mansi Collectio Concil. t. 2. edit. Florent. — 2) V. ibid. — 3) Concil. Hispan. t. 1. Dissert. 8. — 4) Posonii 1808. — 5) V. Asseraanni Praefat. ad librum de Catholicis, seu Patriarchis Chaldaeorum et Nestorianorum.