Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
145 XXIII Ad calcem encyclicarum mearum ddto 8. Sept. h. a. Nr. 4200. dimissarum, quarum ope ob oculos stiti ac recensui traditionis de infallibili Romani Pontificis Magisterio apud nos monumenta, observavi nostra insuper esse omnia, quae de liac doctrina exstant, SS. Patrum, aliorumque Scriptorum Ecclesiasticorum testimonia, haecque in eorum libris cuilibet patere. Quia vero SS. Patrum opera non omnibus praesto sunt, et plures e V. Clero huius Arc hi-Dioecesis testimonia illa propius nosse cupiunt, operae pretium me facturum existimavi, si illa nimirum SS. Patrum et aliorum Scriptorum Ecclesiasticorum testimonia proposuero. Initium itaque facio cum Testimonio S. Irenaei, Episcopi Lugdunensis et Martyris. Vixit ab a. 140—202. S. Irenaei Episcopi Lugdunensis et Martyris testimonium non tantum propter tenorem, sed etiam propter testantis personam maximi est momenti. Recte enim Irenaeum S. Hieronymus1) virum apostolicum, S. Basilius2) vicinum Apostolorum temporibus appellant. Ipse namque S. Irenaeus loquens de Polycarpo, haec profert:3) „Et Po- lycarpus autem non solum ab Apostolis edoctus, et conversatus cum multis ex eis, qui Dominum Nostrum viderunt, sed etiam ab Apostolis in Asia, in ea, quae est Smyrnis, Ecclesia constitutus Episcopus, quem et nos vidimus in prima nostra aetate — — haec docuit semper, quae ab Apostolis didicerat, quae et Ecclesiae tradidit, et sola sunt vera.“ Igitur S. Irenaeus, qui Polycarpum Apostolorum immediatum discipulum novit, qui proinde limpidissimo e fonte hausit, loquitur sic:4) „Traditionem itaque Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus, qui vera velint videre: et habemus annumerare eos, qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis et successores eorum usque ad nos.------------Sed quoniam valde longum est in hoc tali volumine o mnium Ecclesiarum enumerare successiones, maximae et antiquissimae, et omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam, quam habet ab Apostolis Traditionem et annunciatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum, pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos, qui quoquo- modo,velsibiplacent, vel per sibi placentia, vel vanamgloriam, vel per coecitatem, et malamsen- tentiampraeterquam colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potiorem (juxta alios potentiorem) principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quae est ab Apostolis Traditio.“ Principalitas, quam S. Irenaeus asserit Ecclesiae Romanae, idem significat ac primatus, quod liquet ex Tertulliano :5) „Ad hoc, inquit, dispicere superest, principalitas ubi Nr. 5700. M onn menta tra ditionis Catii olicae de infallibili magisterio Romani Pontificis. S. Ir»naeus. 1) In cap. 64. Esai. — 2) 1. de Spir. S. c. 29. — 3) 1. contra Haeres. Ill cap. 3. n. 4. — 4) libr. eod. cap. eod. — 5) de anima, cap. 13.