Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

146 est, idest, qui cui praeest.“ Etiam in libello precum Marcellini etFaustiniad Valentinianum et Theodosium dicitur: „Vestrae principalitatis imperium,“ porro principalitatem sive pri­matum Romanae Ecclesiae seu Sedis, quam S. Cyprianus aeque principalem vocat,1) non honoris tantum sed potestatis et jurisdictionis innuit S. Irenaeus, cum illam potio rem aut potentiorem esse asserat. In hoc S. Irenaei eloquio suprema Romanae Ecclesiae, Ro- manaeque sedis praerogativa clarissime comprobatur: primo, quod illa sit maxima, non utique numero fidelium, de quo tunc temporis cum illa aliae etiam Ecclesiae contendere poterant, sed auctoritatis amplitudine; antiquissima, non tempore erectionis; Hierosolymitana enim et Antio­chena v. g. citius erectae fuerunt, sed quia praecipua et princeps. Secundo, quod sit ab Apostolis Petro et Paulo fundata, quo,ut Massuetus recte observat2), ruit absurdum illud recentiorum quorumdam haereticorum eommentum, qui tota reclamante antiquitate, negare ausi sunt Petrum Romam usque venisse. Tertio, quod sit illa stabilis fidei regula, per quam confundi­mus eos, qui ab ea regula deflectunt, sive ex ignorantiae caligine, sive ex vanae gloriae ambitione, sive ex prava sui complacentia. Quarto, quod necessarium omnino sit, omnes Ecclesias ad hanc Romanam Ecclesiam convenire propter potiorem, sive potentiorem ejus principalitatem; denique quinto: quod in hac Romana Ecclesia puritas nostrae fidei, ab Apo­stolis traditae, semper fuerit conservata. In quem S. Patris locum adnotat Fenelonius Archi- Episcopus Cameracensis:3) „Certe non dicit Irenaeus ad hanc Ecclesiam conveniendum esse, si forte non erret in fide docenda, sed absolute pronunciat, necesse esse, ut omnes fideles, i. e. omnes Ecclesiae catholicae ad eam nunquam non conveniant. --------Necesse (autem) est a d hanc convenire Ecclesiam, quia in eius sinu, tanquam in centro semper conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio. Haec autem conveniendi ratio nunquam cessare poterit, quandoquidem nunquam non convenire unitatis servandae causa necesse est.-------Ea vo­c ula semper ratio praecisa est credendi sine intermissione quidquid in ea traditione con­servatum reperitur. Traditio semper conservata in hoc centro in causa est, ut huic centro singulis temporum momentis tutissime credatur.“ Locus iste Irenaei, ut loquitur jam citatus Massuetus, male habet eos omnes, qui per coecitatem et malam sen­tentiam, praeterquam collegerunt, id est, qui Catholicae fidei simul et obedientiae, quam exhibere Romanae tenebantur Ecclesiae, jugum excusserunt. Quare nullum non lapidem movent, ut importunissimi loci pondus declinent. Contendunt ita­que cum Chamerio et Grabio4) „per conventum omnis Ecclesiae, id est eorum, qui sunt undique fidelium, ad Ecclesiam Romanam, propter potentiorem principalitatem, intelligendum esse confluxum eorum, qui ab omni Ecclesia Romam mittebantur, ut causam Christianorum agerent apud Imperatores, quorum potentior erat principalitas, id est suprema potestas.“ Sed eam explicationem ad Irenaei verba, nisi prorsus delirasse vide­atur, quadrare ulla ratione posse invictissimis argumentis probat idem Massuetus: Si enim de confluxu eorum, qui ab omni Ecclesia Romam mittebantur, ut causam Christianorum agerent apud Imperatores, intelligendus sit; sensus erit, necesse est omnem E cclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, Romam venire, ut causam agerent Christianorum apud Im­peratores. Atqui tantum abest, id necesse fuerit, ut ante Irenaei aetatem factum aliquando fuisse ne uno quidem exemplo probare possit Grabius. Et, quae necessitas Christianis ade­1) ep. 55. — 2) Dissert, in Irenaei libros part. II. edit. Ven. — 3) de Summi Pontif. Anetor. C. X. — 4) V. Massuet. 1. cit.

Next

/
Thumbnails
Contents