Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
III.
12 huc times et formidas, jugum et onus audiens, non a natura rei timor oritur, sed a tua segnitie, ita ut si sis paratus et diligens, omnia tibi facilia et levia futura sint. Quapropter et Christus ostendens nobis esse laborandum , non suavia tantum posuit, neque onerosa solum, sed utraque. Nam et jugum posuit, et suave illud vocavit, et onus nominavit, addidit- que leve; ne illa ut laboriosa fugias, neve ut admodum facilia despicias. Quod si post haec omnia difficilis virtus esse tibi videtur, cogita difficiliorem esse nequitiam, quod ipsum sub- indicans, non primo dixit: Tollite jugum meum, sed praemisit: Venite, qui laboratis et onerati estis, declarans peccatum labori esse obnoxium, et onus esse grave, ac gestatu difficile. Neque enim laborantes solum dixit, sed etiam oneratos. Hoc etiam Propheta dice* bat, eius naturam describens: Sicut onus grave gravatae sunt super me. (Ps. 37, 5.) Illud quoque describens Zacharias, ait ipsum plumbi talentum esse. Idipsumque experientia declarat. Nihil enim ita aggravat animam, ita mentem excoecat, ac deprimit, ut conscientia peccati, nihil illam voluntatem ita sublimem efficit, ut justitiae ac virtutis possessio.“ Profecto si Christiana Religio facilis esset naturae in se spectatae, et non adjutae per cha- ritatem, quae dum in corde diffunditur, facit, ul inter medias tribulationes, ac difficultates cum gaudio Christi sequamur vestigia, sanctissimaque observemus praecepta ne latum quidem unguem a virtutis semita recedentes, SS. Patres nou potuissent asserere, Christianam fidem esse debitricem martyrii, non potuissent dicere, quod lex Christianorum sit crux; quodve frustra haberi velint ut Christiani, nisi Christi imitentur exempla, quod fallantur si absque tiibulationibus vivere se posse credant, quod denique frustra sperent gustare hic voluptates saeculi et cum Christo regnare in coelo.2) Quae veritas adeo persuasa fuit S. Augustino, ut scribere non dubitaverit:3) „Excelsa est patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: Patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam?“ Et iterum:4) „Tu, inquit, vis a laboribus exceptum esse Christianum, qui quia Christianus est, plus passurus est in hoc saeculo.“ Nemini itaque dubium esse potest, Spiritum Dei, qui omni tempore idem est, e Patribus Concilii Tridentini locutum fuisse, declarantibus „totam vitam christianam continuam poenitentiam esse debere.“ Hanc veritatem S. Quadragesimae tempore tam ipsi nos vividius prae oculis habeamus et meditemur, quam et curae nostrae creditis fidelibus proponamus. Sacrum enim illud tempus ab ipsis nascentis Christianae Religionis primordiis singulari apparatu Ecclesia instituit eo fine, ut „quia in Christi Domini resurrectione sumus conresuscitati, in ipsius etiam passione inveniamur commortui, seu quod idem est, ut reparationis nostrae Sacramentum intelligentes, „expurgemus vetus fermentum,“5) per poenitentiam abjiciamus omnes sordes peccatorum, quo instaurati ad nuptiale convivium, splendeamus veste virtutum.“6) Scopum hunc assecutura Ecclesia, postquam in principio sacri hujus temporis cinere aspersisset capita nostra, singulisque nostrum illa ingeminasset verba, quibus auctor naturae Deus tumentem prae superbia, ac ad divinitatem erectum animum primi hominis dejicere voluit, dicens:') „pulvis es et in pulverem reverteris“, ad poenitentiae opera alacriter suscipienda et exercenda nos excitat, haec Dei ipsius per Prophetam monita nobis inculcando: „Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta ve- 1 1) Tert. adver. g-nost. c. 9. — 2) De mont. Sina et Sion inter Opera S. Cypr. M. — 3) Tract. 28. in Joann. — 4) Serm. de pass. — 5) 1. C«>r. 5, 7. — 6 S. Leo M. serm. 50. — 7) Genes. 3, 19.