Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

III.

13 stra“1) et „derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas et reverta­tur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad igno­scendum“ 2). Quia vero inter poenitentiae et mortificationis opera jejunium, tota S. Scriptura teste, praecipue pertinet, Ecclesia suis filiis per Quadragesimae tempus jeju­nium non solum commendat, sed etiam praecipit. Quidquid autem etiam contra jejuni­um debacchentur Ecclesiae hostes, quidquid etiam contra illud excipiant immorigeri Ecclesiae filii, non potest non placere Deo, et salutare esse hominibus illud, quod Scri­pturae sacraetoties commendant, quodomni tempore Sancti frequentaverunt, quod ipse Dei filius exemplo suo sanxit! Ecclesia, quae Christi his in terris vitam continuat, quomodo sponsum et ma­gistrum suum non imitetur, imprimis cum ipse dixerit: „Venient dies, quum auferetur ab eis spon­sus et tunc jejunabunt.“3) Vult denique Ecclesia, ut sacro hoc Quadragesimae tempore cum gentium Apostolo „non arbitremur nos scire aliquid, nisi Jesum Christum, et hunc cruci­fixum“ 4). Ad cujus devotam meditationem eo nos motivo hortatur S. Bonaventura, 5) quod sit ad omnigenam virtutem comparandam efficacissima. „Si vis, inquit, o homo de virtute ad virtutem, de gratia ad gratiam, de bono in melius proficere, quotidie quanta potes devotione mediteris Domini passionem,--------nihil enim inanima ita operatur universalem s anctificationem, sicut meditatio passionis Christi,“ Quod sanctus vir verbis commendavit, facto praestitit, et effectus, quos commemorat, plena mensura ipse expertus est, quippe qui S. Thomae Aquinati, dum ab isto ad ostendendam bibliothecam, unde tantam, tamque mul­tiplicem eruditionem hausisset, provocaretur, imaginem exhibuit Crucifixi, et confessus est, se ab hocce fonte uberrimo accipere, quidquid vel legeret, vel scriberet. „Frequens passionis Domini memoria, scribit Landolphus 6) indoctum reddit doctissimum, idiotas et imperit03 facit proficere in magistros, magistros inquam non scientiae, quae inflat, sed charitatis, quae aedificat. Ipsa est velut quidam liber vitae, in quo omnia saluti necessaria inveniuntur, et felix, qui eius studio serio intendit; quia in contemptu mundi, et amore Dei proficiet, cun- ctarumque virtutum et gratiarum incrementum sumet.“ Obsequentes itaque monito S. Pau­li 7) „in fide vivamus Filii Dei, qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis“, quem propius sequi, quem praedicare, cuius opus his in terris continuare, ad quem animas addu­cere, ad vocationis nostrae partes pertinet. Defigamus itaque sacro cumprimis illo tem­pore mentem cogitationesque nostras in contemplationem sanctissimorum redemptionis nostrae mysteriorum, sed etiam fidelibus sistamus ob oculos Christum, et hunc crucifi­xum. Audiant illi, quod nunquam satis audire possunt, et intelligant, nos pretio magno emptos esse, hocque cognito glorificent ac portent, i. e. tam sancte et pie vivant, ut por­tare et glorificare censeantur Dominum in corpore suo8), audiant et intelligant, iccirco nos in morte Christi baptizatos esse, ut vetus homo noster crucifigatur, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 9) Agnoscant humanae naturae digni­tatem, et nolint in veterem vilitatem degeneri conversatione redire.“10) Agnoscant „quantum valeant, et quantum debeant, et dum tantam redemptionis suae perspiciunt dignitatem, ipsi sibi indicant peccandi pudorem.“") Sentiant et ipsi non aliud esse ad eliminandum peccatum efficacius, ad infringendam pravarum inclinationum vim potenti- 1 11 1) Joel. 2, 12. sq. —2) I«ai. 53, 7. — 3) Matth. 9, 15. — 4) 1. Cor. 2, 2. — 5) Tract, de Sacrif. Miss. — 6) Part. 2. e. 58. — 7) Gal. 2, 20. — 8) 1. Cor. 6, 20. — 9) Horn. 6, 6. — 10) S. Leo M. serm. de Nativ. Dom. — 11) S. August, germ. 41.

Next

/
Thumbnails
Contents