Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
8 ctrina sanctissima, revelata mysteria, quae rationem quidem superant, sed nullibi laedunt, verum illuminant; innumeri testes, ideo martyres appellati, usque ad extremum agonem certantes pro factis, quae ipsi oculis usurpaverunt, vel a primis certissime acceperunt; demum totius orbis conversio ad Christum ejusque religionem, spinis ac cruce horrescentem, miraculorum maximum, si cetera defuissent. Unde ineluctabilis S. Augustini argumentatio1): „Si ista miracula facta esse non credunt, nobis hoc grande miraculum sufficit, quod terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.“ Haue religionen oppugnant, et excindere adnitun- tur, cujus auxilio ex paganorum tenebris ad hanc lucem omnis culturae emerserunt populi, et cui ipsi quoque ejus hostes in acceptis referre debent, quidquid boni sciunt, ac tradunt sive in philosophicis, sive in moralibus vel politicis. Nam velmt, nolint, suas quoque mentes pervasit illius religionis lux. Quam haec vera sint inde patulum fit, quod ubi divina lux non affulsit, populi adhucdnm in tenebris sedeant et in umbra mortis, sicut in illas reciderunt ibi, ubi lucem hujus religionis extinguere successit. Deum sperne, ipsum non esse locutum, ejusque religionem humanum esse inventum, blatera; historias omnes corrumpe, calumniis et fabulis narrationibus venenum infunde; animos voluptatibus emulce, ut fides omnis concidat cum spe vel timore futurorum: haec fiant, societatis vincula dissoluta, ipsam populi formam extinctam, solam superesse vim hominis in hominem videbis, minime vero morale vel civile consortium. Non haec proborum ac piorum tantum sunt adserta ac suspiria, sed ipsorum plane incredulitatis antesignanorum , qui lucidioribus in vitae suae intervallis memoratu dignas elicuerunt fassiones, quarum prima haec est: „Nollem mihi rem esse cum atheo principe, cujus ferret utilitas, ut me in mortario contunderet: certe enim contusus peribo. Nollem si rex essem, atheos mihi aulicos obversari, quorum interesset mihi veneno mortem consciscere, e cubiculo egredienti, continuo mihi antidoto cavendum esset. Principibus itaque et populis absolutae est necessitatis, ut i^ea Supremi Numinis Creatoris, gubernatoris, remuneratoris ac vindicis, cordibus profunde insculpta vigeat;“2)et altera ,, Fide in Deum, et futuram vitam dimissa, nihil nisi mendacia, hypocrisim, atque injustitiam debacchari conspicio. Utilitas prae omnibus, vitia virtutum specie condecorantur. Mihi servient universi, cuncta ad me unum revertantur: me incolumi, pereat genus humanum!! Haec intimiora sensa athei ratiocinantis. Vere hoc teneam: quicunque dixit in corde suo, non est Deus, aliaque concludit, vel mendax est vel insensatus.“3) In tanta doctrinae Christianae oppugnatione, quam non possumus non deplorare, silentio obmutescere vel temporum difficultatibus frangi, idem esset, ac Dei ipsius causam prodere, magnamque sibi ultionem consciscere ab eo, qui Deus zelotes est; idem porro esset, ac fidelem populum praesentissimo discrimini objicere, qui a Dei ministris et mysteriorum Dei dispensatoribus omni jure deposcit, ut vitam habeat, et abundantius habeat. Attendite igitur Vobis, ne sint inter Vos viri mendaces, qui introducunt sectas perditionis.4) Attendite gregi, ac veritatis Cathedrae consociati quidquid Christi fidem adulteraret, quidquid Ecclesiae, quae sola est infallibilis custos ac magistra, de Coelo allatae veritatis auctoritatem laederet, vel ad sacrorum jura labefactanda proferretur, procul a Vestrarum ovium pascuis propulsare eo quo valetis consilio, studio, officio, opera, labore, diligentia adnitamini, intime persuasi, quod hoc pacto temporalem etiam fidelis populi felicitatem efficacissime promoveatis. Adversus 1) De Civit. Dei XXII. 5. — 8) Voltaire Diet, philos. art. Atheisme. — 3) Roussaeu Emil III — 4) 2. Petr. 2, 1.