Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
9 mala, quae animabus impendent, opponite arma justitiae, clypeum fidei, Religionis inexpugnabile scutum. Impiorum timorem non timeatis, neque conturbemini. „Et quid est, quod nobis nocere possit, si boni aemulatores fuerimus. “ ’) Adversus istos objicite innocentiam, sanctitatem, et justitiam, inculpatos denique mores, ut cum Athenagora dicere possitis: „Omnes inter nos actionum honestatem et virtutum exempla de se praebent.“ Itaque per viscera Jesu Christi Vos oro et obsecro, ut omni studio et, contentione singulas vestri muneris partes adimpleatis. Pascite qui in Vobis est, gregem Dei, assiduo verbi divini praeconio, et multiformis gratiae Dei dispensatione; praecipue vero parvulos patienter ac amanter in rudimentis fidei instruite, et cerea corda eorum ad pietatem virtutemque mature fingite, sic paraturi Domino populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deus pacis et dilectionis sit Vobiscum. Datum Romae, die Epiphaniae D. N. J. C. sacro, 6 Januarii, 1870. 1). 1 Petr. 3. 13. Joannes m- p. Archi-Episcopus