Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

7 Renascentis anni primordia exoptatam mihi offerunt occasionem Vos in Christo Jesu, qui refugium nostrum est et virtus, toto cordis affectu salutandi, Vobisque precandi, ut Deus optimus benedictiones gratiasque suas in Vos effundat, totius anni decursu consi­lia vestra sua moderetur ac regat sapientia; noxia cuncta a Vobis submoveat, et ea, quae ad salutem profutura sunt, cuilibet Vestrum largiatur, nec patiatur, ut inter hujus vitae vi­cissitudines quisquam Vestrum miserabili naufragio pereat. Benedicat etiam fidelibus omnibus, curae meae ac Vestrae creditis, ut ambulent per vias bonas, et abscondant in cordibus suis eloquia Dei, ut non peccent illi. Quod fiet, si steterint in observantia mandatorum Dei; si sibi caverint a seductoribus, et ab impiorum consiliis, „qui veniunt ad eos in vestimen­tis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces“,1) et qui non veniunt, nisi ut eos mactent, et animas in damnationem perdant, omni contentione id agentes, ut fideli populo eripiant preti­osissimum thesaurum, quem is adhuc possidet, avitam nempe Patrum fidem, catholicam fidem, „sine qua impossibile est placere Deo.“2) „Nullae sunt, praeclare inquit S. Augustinus,3) majo­res divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi huius major substantia, quam est fides catholica. Haec enim peccatores homines salvat, coecos illuminat, infirmos curat, catechume­nos baptizat, fideles justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat.“ Nostis VV. FF. et FF., saepius enim Vos eatenus monui, in ea nos incidisse tempora, ut perversi homines scientificam gravitatem, tenuissima doctrinae supellectili in­structi, affectantes omnem disciplinae veteris rationem perturbare, populum inani felicitatis specie illectum ab omni religionis colendae studio et coelestis bonitatis amore abducere, eidemque fucatis utopiis illudere omni virium adstrictione contendant. Non jam in libris tantum virus suum effundunt, quos sciunt non teri manibus populi, sed cathedras erigunt pestilentiae, hinc despumantes, velut fluctus feri maris confusiones suas, hinc propinantes fel Draconis in calice Babylonis improvidis ac imperitis, hinc denique velut e pharetra educen­tes jacula, quibus sagittent rectos corde. Viam carnis ambulantes et abominabiles facti in suis studiis jactant plane se pares esse turpissimis pecudibus, a quibus suam repetere origi­nem non verentur. De his quoque valet Genevensis Sophistae sequens observatio4): „Auda- cissimi sunt, inquit, et philosophiae praetextu, sibi hominum mentes et colla subjiciunt. Omnia evertentes, postremum miserorum solamen e cordibus excindunt, potentibus ac divi­tibus cupiditatum frena conterunt, criminum remorsus et virtutum gaudia extinguunt. Et se jactant beneficos et magistros!“ Ecce, quomodo humana ratio, a divino lumine abstracta, exarescat, et in quae errorum monstra labatur homo, cuius divina est imago, divina men­tis similitudo, divina destinatio, si divinam a se expellat naturam! Dejecta et negata ratio­nis celsitudine, sensus insurgere, et rationi, a Deo emancipatae, emancipationem carnis a rationis lege succedere, necesse est. Et qui sic animo comparati sunt, hi insurgunt in Re­ligionem Christi, cujus divinitatem probant miracula, prophetiae, resurrectio a mortuis, do­Nr. 160. Vota Archi- Episeopi in principio novi anni. 1) Matth. 7. 15. — 2) Hebr. 11. 6. — 3) Serm. 1. de ver. Apóst. — 4) Rousseau Emil. III.

Next

/
Thumbnails
Contents