Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
76 ctoris attentionem DD. Curatorum provocare. Totum opus in Bibliopoliis constat 12 fl. 50 xr. a. v. Qui vero illud immediate ab ipso auctore emere voluerit, dependendos habebit solum 10 fl. ita, ut pro hac summa libri etiam ad suam competentiam expediantur. Strigonii, die 18-a Novembris, 1870. Nr. 5145. Instructio de litteris testimonialibus pro candidatis sive aspirantibus ad statum regularem. S. Sedes Apostolica decreto ddto 25. Januarii 1848. publicato, perpetuoque valituro disposuit ac jussit, ut nemo ad habitum in quocumque religioso Ordine, Congregatione, Societate, Instituto, Monasterio, Domo, sive in iis solemnia, sive simplicia dumtaxat vota eliciantur, admitteretur absque testimonialibus litteris Ordinarii tum originis, tum etiam loci, in quo Candidatus vel Postulans post expletum quintum decimum annum aetatis ultra unum annum commoratus fuerit, Ordinariis autem vi ejusdem decreti non est integrum huiusmodi testimoniales denegare, in quibus testificari eos oportet secundum optimam scientiam et conscientia m super iis omnibus, quae in praedicto decreto indicantur. Accidit saepe, imo vix non semper, ut Candidati vel postulantes, de quibus testimoniales exarandae veniunt litterae, Ordinariis plane sint ignoti, qui proinde ut decreto Sedis Apostolicae respo- dere queant, ad DD. Curatos convertere se, ab iisque informationes deposcere coguntur super idmodi Candidatis vel Postulantibus. Ne igitur singulis vicibus praedicti decreti tenores, prout adusque factum, iterari debeant, hic per expressum adnotare placuit puncta, de quibus in testimonialibus litteris referendum est, sunt autem: „natales, aetas,mores, vita, fama, conditio, educatio, scientia Candidati; porro an sit inquisitioni subjectus, vel aliqua censura, irregularitate, aut alio canonico impedimento irretitus, alieno aere gravatus, aut reddendae alicuius administrationis rationi obnoxius?“ Cum de hisce singulis debeat in testimonio Ordinarii mentio fieri, oportet ut et singula idem edoceatur per informationem a concernente parocho deposcendam. Siquidem autem in decreto expresse declaratur: „Sciant Ordinarii eorum conscientiam super veritate expositorum oneratam manere,“ consequitur in exarandis informationibus cautissime procedendum, nihilque inserendum esse, quod a veritate vel latum unguem recedat. Hanc instructionem prae oculis habere velint omnes DD. Curati, qui ad praestandas subin informationes de candidatis status religiosi abhinc provocati fuerint. Strigonii, die 19-a Novembris, 1870. Strigonii, die 19. Novembris, 1870. Nr. 5153. sehol. Statio subdocentis in Ür- méncz concursui exponitur, Pro hac labii slavici statione subdocentis, qui una cantoris munus obire debebit, concursus usque 20-am m. Decembris a. h. hisce defigitur. Emolumenta sunt: 100 fl. v. a; accidentiae funebrales et domestica accomodatio. Libelli supplices senatui scholari cath. Ürménczensi inscribendi, exhibeantur ARD. Mathiae Oszczity, S. VADiacono et parocho Nyitra-Pereszlényensi. Strigonii, die 19. Novembris, 1870.