Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
77 Per resignationem spontaneam e canonica causa, gravi nempe et diuturna in- valetudine in manus meas factam, et a me acceptatam D. Andreae Horváth, de jure et facto vacat parochiale beneficium Izsaense, quod praesentibus concursui, usque 20. Decembris h. a. duraturo exponitur. Strigonii, die 20. Novembris, 1870. D. Andreae Horváth, parocho antea Izsaensi, qui beneficium ac officium parochiale, diu gestum, nonnisi ob gravem invaletudinem eaque cum expressa declaratione resignavit, quod mox atque valetudinem recuperaverit, rursum ADioecesi solito cum zelo servire velit, unum e duobus vacantibus stipendiis Instituti S. Adalberti collatum esse, praesentibus significatur. Strigonii, die 20. Novembris, 1870. Pro usu tertiae et quartae classis scholarum elem. et popularium catholicarum libellum lectionis hungaricum, cui titulus: „Népiskolai olvasó és tankönyv a magy. kath. elemi és népiskolák harmadik és negyedik osztálya számára“ Joannes Györffy docens scholae elem. cath. Strigonii in Civitate Archieppali sive Aquatica sitae, nuper typis vulgavit, cujus procurationem pro antelatis classibus scholarum elementarium catholicarum DD. Inspectoribus scholarum hisce commendo. Venui prostat libellus hic Pestini in typographia Gustavi Heckenast, in bibli- opolio Caroli Sartori Strigonii et Pestini, et apud auctorem. Pretium exemplaris compacti efficit 50, non compacti 40 xros v. a. Strigonii, die 28. Novembris, 1870. Die 24-a hujus m. ad s. Presbyteratus Ordinem promotus est Carolus Kirsch- hofar Diaconus. Strigonii, die 28-a Novembris, 1870. Franciscus L. B. Horeczky, Praepositus et Canonicus E. Coli. Posoniensis factus est Commissarius Archi-Episcopalis penes reg. gymnasium majus Posoniense. Vigore altissimae resolutionis ddto 3. Octobris h. a. editae Carolus L. B. Hornig, Studiorum Praefectus in gener. Seminario Pestiensi nominatus est p. o. Professor Studii biblici novi Foederis penes reg. Scient. Universitatem Pestiensem. Nr. 5184. Izsaensis parochia vacat, concursui exponitur. Nr. 5185. D. Andreae Horváth, parocho antea Izsaensi stipendium Instituti S. Adalberti addictum. Nr. 5326. Libellus lectionis pro tertia et quarta classe scholarum elem. et popularium catholicarum. Nr. 5325. Neo-ordinatus Archi-Dioece- sis presbyter. Mutationes in Statu personali Cleri Archi-Dioece- sani.