Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
75 XXIV. Consociationis perceptio secundum substratas istliuc rationes a 6. Novembris 1869. usque 6. Novembris h. a. fecit 5000 fl. 96 xr.— erogatio vero 4410 fl. 14 xr; procuravit autem et publice exposuit Consociatio 112 humeralia, 53 albas, 53 superpellicea, 222 puri- ficatoria, 75 manutergia, 72tobaleas cum fimbriis, 146 casulas, 50 pluvialia, 4 dalmaticas, 64 stolas, 28 vela, 24 palliola ciborii, 18 bursas, 54 pulvillos altaris, 58 vesticulas rubras ministrantium, 12 quadrata, 11 calices, 7 ciboria, 3 monstrandas, 13 pacificalia, 1 aspergillum, 12 thuribula et naviculas, 9 lampades altaris, 28 candelabra, 4 statuas Resurgentis, 4 cruces altaris, 3 cruces in processionibus deferendas, 20 vexilla, 18 baldacbina seu un bellas, 8 tabulas canonis, 21 libros missales, 19 missales defunctorum, 2 ritualia 1 iconem altaris, 2 tintinnabula et alia multa minoris indaginis ad suppellectilem ecclesiasticam pertinentia. Haec autem omnia vasa et paramenta inter Ecclesias nulla vel exigua dote provisas distributa sunt in Dioecesibus Strigoniensi, in qua 31 Ecclesiae dona perceperunt, Weszprimiensi, Nitriensi, Vaciensi, Jaurinensi, Alba-Regalensi, Quinque-Ecclesiensi, Sabariensi, Neosoliensi, Agriensi, Scepusiensi, Szathrnáriensi, Cassoviensi, Rosnaviensi, Co- locensi, Csanádiensi et Magno-Varadiensi tam latini, quam graeci ritus, unde simul munificentia piae Consociationis ultro liquet. Non possum itaque non illam Clero Archi-Dioecesis quam impensissime commendare. Nullam autem difficultatem parit promotio finis salutaris, quem dicta societas tam assiduo, quam laudabili zelo prosequitur. Qui enim societatis indigentiis aere parato subvenire non potest, acceptet certum Missarum ad intentionem petentis intra annum persolvendarum numerum, quarum stipendia ipsi piae Consociationi obveniunt, et in procurationem SS. vasorum ac paramentorum convertuntur. Qui ex DD. Sacerdotibus hujus Archi-Dioecesis ad intentionem praedictam celebrare Missas voluerint, hoc ipsum, prout etiam Missarum abs se absolvendarum numerum ocyus isthuc indicare velint. Strigonii, die 18-a Novembris, 1870. Nr. 5131. Quidnam pia consociatio SSmi Altaris Pesticnsis praestiterit? promotio nobilissimi finis, quem illa prosequitur, commendatur. Andreas Gassner, SS. Theologiae Doctor et in Lyceo Archi-Eppali Salisburgensi professor, typis vulgavit fusissimo calamo concinnatam, et documentis insignis eruditionis refertam Theologiam Pastoralem lingua germanica sub titulo ,,Handbuch der Pastoral“ in duobus, respective tribus vastis tomis, venalem tam in Bibliopoliis quam apud auctorem ipsum. Opus hoc pastorale vere, sicut oportet pracdcum, et catholicum ubique spiritum redolens, probatissimisque superstructum principiis multi Reudis.iimi Ordinariatus Clero commendaverunt, ad quod, mihi optime cognitum, non possum non erga preces meritissimi auNr. 5140, Theologia pastoralis Andreae Gassner commendatur.