Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXI.
65 clesiastica potestas, ac jurisdictio violata, usurpata, et Ecclesiae leges despectae et conculcatae. Hinc publicae depravatarum doctrinarum scholae constitutae, et pestiferi libri et ephemerides e tenebris emissae, ac late per omnia immanibus hujus scelestae conjurationis sumptibus dissipatae. Quibus perniciosissimis et abominandis scriptis sanctissi- ma lides, religio, pietas, honestas, pudicitia, pudor, omnisque virtus oppugnatur, ac vera et inconcussa aeternae naturalisque legis, ac publici privatique juris principia, praecepta evertuntur, et legitima cujusque libertas, proprietas impetitur, ac domesticae cu- jusque familiae et civilis societatis fundamenta labefactantur, omniumque bonorum fama falsis criminationibus, maximisque laceratur conviciis, et effrenis vivendi, et quidlibet audendi licentia, omniumque vitiorum et errorum impunitas majorem in modum fovetur, propagatur, ac promovetur. Haec autem ab iis patrantur, qui minime erubescunt summa impudentia asserere, se velle Ecclesiae libertatem dare, et moralem sensum Italiae restituere. Neque illos pudet a Romano Pontifice postulare, ut injustis eorum desideriis annuere velit, ne majora in Ecclesiam damna redundent.“ Haec jam tunc in Italia acta sunt. Ab eo inde tempore non mihi si linguae centum, oraque centum, ferrea vox omnes vexationum comprehendere formas, omnia malorum percurjrere nomina possem, quibus Ecclesia in Italia affligebatur et affligitur. Qui nempe illic reipublicae administri, vel legumlatores sunt, populi felicitatem ita facillime promoveri posse autumant, si semper novas leges et nova edicta contra Ecclesiam et ejus instituta publicent, sibique liberalium aureolam vindicent. Ut pauca attingam, conscientiarum libertatem suppressuri, legem in suo parlamento tulerunt, qua statuitur, ut Sacerdotes, qui functiones' sui muneris petentibus, mandantibusque indebite denegant, poena carceris duorum annorum, et insuper mulcta 2000 libellarum toties quoties plectantur. Decreverunt porro, ut super eo, an Sacerdotes Sacramenta indebite denegaverint, laici absque discrimine religionis judicium ferant et sententiam dicant. Vae igitur Sacerdotibus, qui sacramentalem in poenitentiae tribunali absolutionem noluerint tribuere illis, quibus dare illam non licet; quum enim ob absolutum sacramentalis sigilli officium defendere se nequeant, nihil ipsis restat aliud, quam aut praeceptum Domini Matth. 7, 6. inculcatum violare, sicque sibimetipsis damnationem consciscere, aut indicatam superius gravissimam poenam subire. Non potest Ecclesiae Christi atrocius vulnus infligi, quam si Seminariis Cleri junioris clausis vel plane sublatis futurorum in agro Dominico operariorum educatio aut impediatur, aut plane impossibilis reddatur. Qui in illo regno summam rerum usurpant, nihil prius, quod agerent, habuerunt, quam Seminaria alia e medio tollere, ceteris jure constitutam munificentia ac majorum pietate dotem rapere. Iidem libertatis nomine cujuscunque nominis sectarios ambabus ulnis amplectuntur ac fovent, catholicos in sua religione angunt et torquent, Ecclesiae leges dissolvunt, bona Ecclesiae et religiosorum vota abradunt, in animos, in conscientias Catholicorum ferreo dominatu grassantur, nihil non agentes, ut Ecclesia ipsa durius ac unquam servituti status civilis mancipetur. In hominum, qui haec decreverunt ac patraverunt manus incidit Summus Pontifex, Christi in terris Vicarius, ab his, horumque satellitibus circumdatur, custoditur; quid prout fiedi- gnae relationes perhibent, ad communem Christianorum Patrem accedere volentes perquirunt ac examinant, qui omnia communicationis media in sua habent potestate, qui