Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXI.

1 66 sic dictae capitulationis, deditionem Urbis praecedentis, pancta vix non illo momento, quo subscripta fuere, violaverunt, qui per infinitam propemodum perditissimorum ho­minum ex omni Italia secum adductam multitudinem in Urbe, antea tam tranquilla, omnia susque deque vertebant, qui inimicas Religioni et Ecclesiae leges suas mox in Urbe quoque valere decernebant. Quis jam crediderit Summum Pontificem, ex cujus in docendo et regendo libertate, libertas fluit conscientiarum, in divino suo munere exercendo liberum esse? Id quidem asserunt invasoris Regis Administri ac Diploma­táé, sed novimus diplomatiam simulandi artem definiri a Machiavellistis, et in illo regno dudum exutam esse fide et sinceritate. Sed obtendunt rapinae patroni non esse de fide, ut Sedes Apostolica civili gaudeat principatu. Qui catechismum edidicit, no­vit utique tam parum esse de fide, ut Ecclesia Romana vel Sedes Apostolica has vel illas ditiones teneat, quam parum est de fide, ut hic vel ille civis has vel illas terras, hanc vel illam domum possideat. Nihil de his in SS. Litteris et in Tradi­tione continetur. Licetne propterea hujus vel illius civis proprietatem invadere, lianc- que illi eripere? Non est igitur de fide, ut Summus Pontifex has vel illas provincias teneat, sed hoc utique tam certum est, ac si de fide esset, quod legitime tentas ab illo provincias eidem auferre, vel rapere non liceat, quia certum est, quod nec fur­tum, nec rapinam committere liceat, et qui furatur aut rapit, in legem Dei manife­stam et nulli dubio obnoxiam, quae proinde per Decretum Conciliare definiri non debuit, nec debet, impingat. Optime autem observat praeclarissimus Audisio, in libro cui titulus: Juris Naturae et Gentium privati et publici fundamenta, „Gens fortior quae vi abutitur in debiliorem, in quonam, nisi criminis granditate, a praedone discri­minatur“. Illis vero, qui rapinam excúsant non liberali, ut aiunt, et aevi indigentiis accomodata gubernandi ratione respondit ipse Sanctissimus Dominus Noster in sua superius jam citata allocutione ddto 18. Martii 1861. „Neque objici potest, inquit hanc Apostolicam Sedem in rebus civilis principatus clausas habuisse aures illorum postu­lationibus, qui liberiorem administrationem exoptare significaverunt. Ut vetera omit­tamus exempla, de hac nostra infelici aetate loquamur. Ubi enim Italia a legitimis suis principibus liberiores institutiones obtinuit, nos paternum animum gerentes filio­rum partem Pontificae Nostrae ditionis in civilem administrationem cooptavimus, et opportunas dedimus concessiones, propriis tamen prudentiae modis ordinatas, ne munus paterno animo concessum per malorum hominum operam veneno inficeretur. At vero quid inde factum est ? Effrena licentia innocua nostra largitate potita est, et aulae, quo publici Ministri ac Deputati convenerunt, limina sanguine respersa, et impia manus in eum sa­crilege conversa, qui beneficium concesserat. Quod si recentissimis hisce temporibus consilia circa civilem administrationem Nobis data fuerunt, haud ignoratis, illa a Nobis admissa fuisse, eo tamen excepto ac rejecto, quod non ad civilem administrationem respiciebat, sed eo spectabat, ut spoliationis parti jam patratae assentiremur. Nihil vero est, cur de consiliis hisce acceptis, deque nostris sinceris ad illa exequenda promissis loquamur, cum usurpationum moderatores alta voce profiterentur, se non quidem refor­mationes, sed absolutam rebellionem, omnemque a legitimo principe sejunctionem omni­no velle. Atque ipsi erant gravissimi facinoris auctores et antesignani, qui suis clamo­ribus omnia replebant, non vero populus, ut de illis merito dici possit, quod Venerabilis

Next

/
Thumbnails
Contents