Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXI.

63 vel illis, suspectus ipse, adversaretur. Sua sunt etenim et christiano et civi officia: haud quidem repugnantia inter se, sed diversa tamen, quae adimpleri ab Episcopis quomodo possent, nisi perstaret Romae civilis principatus, qualis est pontificum, juris alieni omnino immunis, et centrum quodammodo universalis concordiae, nihil ambitionis humanae spi­rans, nihil pro terrena dominatione moliens. — Quae cum ita sint, quisnam principatum illum tam veterem, tanta auctoritate, et tanta necessitatis vi conditum audeat impugnare? Cui si vel jus illud humanum in quo posita est principum securitas, populorumque libertas attendatur, quaenam alia potestas possit comparari? Quae tam venerabilis et sancta? Quae sive pristinis, sive recentioribus saeculis monarchia, vel respublica juribus tam augustis, tam antiquis, tam inviolabilibus possit gloriari? Quae omnia si semel et in hac Sancta Sede despecta atque proculcata luerint, quisnam vel princeps de regno , vel respublica de territorio possint esse securi? Ergo, Sanctissime Pater, pro religione quidem, sed et pro justitia, juribusque, quae sunt inter gentes rerum humanarum fundamenta, contendis atque decertas.“ Hanc tercentorum Episcoporum solemnemenunciationem suam fecerunt, ad eam- dem provocantes quingenti illi, quia. 1867. Romam confluxerunt, ut nihil de innumeri propemodum declarationibus similis prorsus tenoris dicam, quas Episcopi singuli, et omnium orbis partium catholici ediderunt, atque Beatissimo Patri substraverunt, ipsis Italiae populis non exceptis,, quorum tamen nomine spoliatio civilis S. Sedis principatus ante decennium occepit et paucos ante dies consummata est, ut adeo Sanctissimus Domi­nus Noster in allocutione die 18-aMartii 1861. habita urbi et orbi annunciare potuerit: „Tan­tum vero abest, inquiebat, ut Italiae populi ab hisce luculentissimis filialis erga Apostolicam hanc Sedem amoris et observantiae testimoniis abstinuerint, ut immo quamplura centena ipsorum millia Nos amantissimis litteris adiverint non eo quidem consilio, ut conclamatam a vetera­toribus reconciliationem peterent, sed ut nostras molestias, poenas, angores summopere do- lerent, suumque erga Nos affectum omnimode confirmarent, et nefariam sacrilegamque civi­lis nostri ejusdemque Sedis principatus spoliationem etiam atque etiam detestarentur.“ Dum Episcopi praeattacta enunciationesua simul temporalem S. Sedis principatum propugnare con­nisi sunt, in unum coadunati, vestigia presserunt Patrum Concilii Generalis Constantiensis, qui ditiones Romanae Ecclesiae non tantum contra quosvis assultus, ac usurpationes defende­runt, sed earum securitati per id quoque prospexerunt, quod a Sessione XIV. die 4. Ju­lii 1415. habita usque electionem Martini V., quae 11-a Novembris 1417. accidit, hoc est, Sede Apostolica vacante ipsum S. Sedis civilem principatum, velut toti Ecclesiae Cath. proprium, etiam administraverint per decreta, per nuncios item, e gremio suo pro ratione indigentiarum ad singulas provincias et Civitates deputatos, quorum unum ad Corneta- nos missum fuisse Praepositum Quinque- Ecclesiensem Acta perhibent. Idem Concilium Vikleffi et Hussii, temporale S. Sedis dominium praetextu evangelicae paupertatis impu­gnantium errores velut haereticos damnavit. Quae cum ita sint, Summi Pontifices nunquam suis partibus defuerunt in re­sistendo injustis civilis sui principatus aggressoribus et usurpatoribus atque in illo omni virium contentione defendendo ac asserendo. Sane Stephanum III. Aistulpho Longobardorum Regi, quem A do in Chronico anni 728. perfidum ac mendacem no­minat, Hadrianum I, Desiderio aeque Longobardorum Regi, Gregorium VII. Hen­rico IV., Alexandrum III. Friderico I., Gregorium IX. et Innocentium IV. Fri- derico II-, Pium VI. Republicanis Gallis, Pium VII. Napóleoni I. fortiter ac

Next

/
Thumbnails
Contents