Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXI.
62 propugnandae causae se consecraverunt. Itaque Rex Italiae Roma, visibilis Ecclesiae Capitis Sede, Catholici orbis Metropoli die 20. Sept. a. h. vi armorum potitus est, atque die illa antiquissimum in orbe thronum evertit, ut suum ibidem solium erigeret, et saeculo nostro, quod Regem Romae vidit, spectaculum praeberet Regis Italiae Romae residentis. Quem successum haec molimina, hi atroces ausus habituri sint, an feliciorem, quam habuerint similes ausus Napoleonis I., eventus docebit. Humanitus loquendo sacrilegam Urbis occupationem aptissimo temporis momento decrevit, ac perfecit Italiae Rex; scivit enim a nemine se in movendo contra Papam inermem bello impediendum esse, quas principium existentiae monarchici juris non laederetur in antiquissimo monarcha, Summo Pontifice; vidit porro pro sua existentia decertare populum illum catholicum, quo salvo salva fuit Urbis ac in ea residentis Christi Vicarii securitas! Primis tribus Eccles’ae saeculis 29 pontifices sederunt in S. Petri cathedra, qui nullo dempto martyrio coronati sunt. Deus illud patiebatur, ut divina Ecclesiae virtus illucesceret, ut nullo humano praesidio triumphans illa orbem subigeret; demum ut Caesares hujus saeculi scirent, Deum Ecclesiam constituisse sine illis, et in illos, et pro ea se pugnaturum usque in saeculorum consummationem . . . Hinc tamen minime consequitur, potentissimos vi ac armis Pontificum et Christianorum persecutores a sanguine effuso, et a cruciatibus Christianorum fuisse innocentes, immo vero reatuum ac demeritorum suorum poenas peccatis suis pares hac adhuc in vita luerunt, quemadmodum legimus in testis omni exceptione majoris Lactantii libro ad Donatum Confessorem de mortibus persecutorum eapropter scripto, ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut si quis historiam scribere voluisset, corrumperet veritatem, vel peccata illorum adversus Deum, vel judicium Dei adversus illos reticendo. Quem librum, historiam Ecclesiae persecutorum recensentem utinam attenta mente legerent, qui illorum hodie vices gerunt, quive pariter vocatos se esse existimant, ut opus providentiae divinae circa Sedem Apostolicam corrigant. Ceterum quem mirari subeat, illos, qui sacratissima et antiquissima jura pedibus proculcant, historia, quae est testis temporum et magistra vitae non delectari. Momentum civilis S. Sedis principatus tercenti orbis Catholici Episcopi Romae 1862. congregati sic expresserunt: „Civilem Sanctae Sedis principatum ceu quiddam necessarium ac providente Deo manifeste institutum agnoscimus; nec declarare dubitamus in praesenti rerum humanarum statu ipsum hunc principatum civilem pro bono et libero Ecclesiae animarumve regimine omnino requiri. Oportebat tunc totius Ecclesiae Caput Romanum Pontificem nulli principi esse subjectum, imo nullius hospitem; sed in proprio dominio ac regno sedentem suimet juris esse, et in nobili, tranquilla, et alma libertate Catholicam Fidem tueri, ac propugnare, totamve regere ac gubernare Christianam Rempu- blicam. Quis autem inficiari possit, in hoc rerum humanarum, opinionum, institutionumque conflictu necessarium esse, ut servetur extrema in Europa medius, tres inter veteris mundi continentes quidam veluti sacer locus et sedes augustissima, unde populis principibusque vicissim oriatur vox quaedam magna potensque, vox nempe iustitiae et veritatis, nulli favens prae caeteris, nullius obsequens arbitrio, quam nec terrendo compescere, nec ullis artibus quisquam possit circumvenire. Qui porro vel hac vice fieri potuisset, ut Ecclesiae Antistites securi huc ex toto orbe accurrerent cum Sanctitate Sua de rebus gravissimis acturi, si ex tot et tam diversis regionibus gentibusque confluentes, principem aliquem invenissent, his oris dominantem, qui vel principes ipsorum in suspicione haberei