Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

3 quanto graviore tristitia demersi fuerant, quantoque ampliorem ex ipsis fructibus mércédéin sperabant se esse consecuturos, quuin illis onusti Domino vineae occurrissent: Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. Quae cum ita sint, nullus dubito, Venerabiles Patres, quin in illa Apostolorum ho­diernam vestram conditionem repraesentarim. Vos namque video e remotissimis quoque terrarum partibus ad hunc augustum consessum lubenter quidem accurrisse, sed fronte si­mul attriti demissoque curarum pondere capite atque animis moerore confectis propter hor­rendas animarum strages, quas antiquus humani generis adversarius jam edidit, quasque etiam parat majores in posterum editurus. Vos, inquam, video ad mysticum hoc coenacu- lum adventasse, ut viribus consiliisque collatis, uberius inde veritatis ac justitiae semen nancisceremini. Nec frustra erit expectatio vestra, idque vobis apertissime ostendit ipsa gra­vitas rerum, quae in hac synodo erunt pertractandae. Porro longe absit, ut ego velim sapientissimas vestras deliberationes praevertere, si luminosis insistens vestigiis, ab Augusto nostro Pontifice libere jam patefactis, affirmare nuncausim, divitem ex ea, caelestis illius seminis copiam affatim comparandi, facultatem amplissimam vobis omnibus esse datam. Agetur enim quomodo christiani populi, e putri­dis vitiatisque omni errorum colluvie cisternis abducti, ad limpidas atque inexhaustas Ser­vatoris aquas possint revocari: quomodo benefica Ecclesiae actio sive novas formas induta, sive novis instructa adminiculis vegetior reddi possit, ut secundum eum finem ad quem instituta est non antea tentatos calles pervadat atque alia identidem sibi ora adaperiat qui­bus Paracleti virtus et gratia in singula Christi corporis membra tutius ac facilius effundi queat: quomodo item vividae fidelium vires in unum adeo arcte sint constringendae, ut in­sanis atheismi hypocrisis impietatisque ausibus obsistere possint, eosque irritos facere, imo etiam confringere ac penitus exterminare: quomodo denique, uno verbo dicam, Christiano­rum spiritus ac vita instauranda sit, ita ut ea ipsa divina luce resplendeat qua primum in terris visa est, quum Religio haec nostra, pulcherrima ac dilecta Dei filia, aquae et sangui­nis sacramento quod e latere Redemptoris effluxerat, emaculata, a Calvario monte descen­dit, universo orbe, quem sibi in haereditatem acceperat, potitura. Neque aliter profecto arguendum est de maximo hoc nostro conventu. Ecquis enim poterit mente concipere quae et quanta ex hoc veluti altero coenaculo pastoralis cha- ritas emanatura sit! quae et quanta sapientiae vis istinc eruptura, quum non modo unius cujusvis animi sensa, std et ipsius cordis affectus in communem usum conferentes, gravissi­mas illas totius humanitatis necessitates diligentissime agitabitis atque acriter perpendetis! Vos certe, his omnibus absolutis, atque ingenti doctrinae ac virtutum thesauro cumulati in vestram unusquisque dioecesim proficiscemini. Vos iterum Europae regna, ite­rum extrema Asiae atque insulae oceani, iterum Africae atque Americae regiones excipient, omnesque Sancti Spiritus igne flagrantes, vos solertes continuo agricolas visent, solum hu­cusque incultum proscindere, agros serere, vineas potare, ut aut novos edant aut uberiores referant fructus. Ast hinc labor, Venerabiles Patres, hinc amarissimi dies, innumerique dolores, hinc et in Vos incipient impleri verba illa davidica: Euntes ibant et flebant mittentes se­mina sua. Nam tum demum quum operi manus erit admovenda, palam apparebit, cum quibus quantisque adversariis opus fuerit dimicare. Hinc philosophi ac politici, ut ajunt,

Next

/
Thumbnails
Contents