Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVII.

87 XVII. Praecipui libri, quos quilibet parochus habere debet, sunt sic dictae Matriculae Baptizatorum, matrimonialiter Copulatorum et Defuuctorum. In Ecclesia semper viguit consuetudo Baptizatorum, Copulatorum et Mortuorum fidelium nomina describendi, quo eorum in parochiis perstaret memoria. Baptizatos conscriptos fuisse ipsa disciplina circa administrationem Baptismi in primaeva Ecclesia vigens clare docet, ad quam etiam pertine­bat publicatio nominum baptizatorum, quae sine praevia consignatione fieri non poterat. Baptizatorum fuit in Ecclesia Occidentali nomina sua Dominica quarta Quadragesimae Epi­scopo dare, idest consignanda curare in libro, qui catalogus Catechumenorum, vel Baptiza­torum, aut etiam liber vitae dicebatur. Infantium etiam nomina scripta fuisse ex antiquissi­mo Codice San-Blasiano liquet, ubi haec occurrunt: „Cum infantes ad Ecclesiam venerint, scribantur nomina eorum juxta Romanum ordinem, et vocentur ad Ecclesiam per nomina, sicut scripti sunt, tam infantes, quam illi, qui eos suscepturi sunt.“1) Super contractis spon­salibus ac nuptiis scribebantur sic dictae tabulae nuptiales, quarum meminerunt Tertulia- nus,2) S. Hieronymus,3) S. Augustinus4) et alii, de quibus tabulis decrevit Justinianus Imp,5): „Qui defensor tribus vel quatuor reverendissimis Clericis adhibitis, publicum celebrati ma­trimonii, quo die, quo mense, quo consule, quo imperii anno, testimonium ab ipsis conjugibus, defensore, ac testibus rite subscriptum ad perpetuam rei gestae memoriam in archivis Ecclesiae reponet.“ Medio aevo invaluerunt nuptiales chartae, de quibus agit Du Cange.6) De defunctorum memoria in Ecclesia semper conservata testantur tam Diptycha, quam sunt, tardius invaluere sic dicta Necrologia, quorum multa variis in Ecclesiis hodiedum super- quae et magnam historiae facem accendunt. Verumtamen generalem legem, in tota Ecclesia ex aequo vigentem de regestis vel registris sive prout illa Barbosa appellat 7)matriculis ante Synodum Tridentinam frustra quaesieris, quae erga postulatum celeberrimi Archi-Episcopi Braccarensis Bartholomaei de Martyribus legem in universa Ecclesia obligantem sancivit,8) in cujns legis executionem plu­rimae exstant decisiones tam synodales, quam extra synodales, eo tendentes, ut praecitata lex Tridentina ubique locorum ac terrarum executioni manciparetur. Imprimis commemorandae sunt decisiones Synodorum provincialium Mediolanensium I. III. IY. VI. super hoc obje­cto latae, et in Synodis Dioecesanis repetitae, quibus S. Carolus Borromaeus Tridentinis Decretis hoc quoque sub respectu vigorem procurare adnitebatur. S. Caroli exemplum imi­tati sunt alii Antistites, et Synodi alibi locorum celebratae, quae circa matriculas similia sta­tuerunt. Brevitatis causa suffecerit provocare ad Synodum provincialem Tirnaviae a, 1611. celebratam,”) et ad Synodum provincialem Strigcniensem de a. 1858., quae Curatis serio injungit, ut consuetas Baptizatorum, Copulatorum et Defunctorum matricás nitide et dili­Nr. 3522 De matriculis et summa, quae iis adhi­benda est, cura. 1) V. Vetus Liturg. Alemann. Gerbert. Pars 2.-2) 1. 2. ad uxor, et de rei. virg. — 3) Ep. ad Furiam. — 4> gnei-r. in Psalm. 80. — 5) Nov. 74. — 6) Glossar. — 7) de Off. paroch. — 8) Sess. 24. cap. 1. et 2. de reform, matrim. — 9) V. Péterffy Sacra Concilia t. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents