Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVII.
88 genter scribant, nec in eas absque Ordinariatus assensu ullas correcturas vel mutationes inierant; Vice-Arclii-Diaconis autem mandat, ut intendant, utque a Curatis requirant „an protoeolla necessaria ac libros habeant baptizatorum, chrysmatorum, conjugatorum et mortuorum, atque hos separatos, decentes, et ea ratione, quae altioribus mandatis praescribitur , compactos diligenter custodiant. Accedit, quod Rituale Romanum, cujus universalis est in Ecclesia auctoritas, in pluribus locis instet, Titulo autem I-mo de iis, quae in Sacramentorum administratione generaliter servanda sunt, praecipiat „ut quisquis Sacramenta administrare tenetur, habeat libros necessarios, ad officium suum pertinentes, eosque praesertim, in quibus variarum parochialium functionum notae ad futuram rei memoriam describuntur, ut ad finem hujus Ritualis habetur. In fine autem Ritualis praeter alios libros, quos Curati habeant, est necesse, recensentur: Liber Baptizatorum, Liber Matrimoniorum et Liber Mortuorum. In speciali Archivo libros hos conservari et custodiri mandat Synodus Romana a. 1725. sub Benedicto XIII. celebrata;1) facile enim deperduntur, si eorum diligens custodia non habeatur, ac proinde populo maximum damnum evenire potest, prout observat Concilium Provinciale Mediolan. IV. quod in visitatione omnes ac singulos dictos libros Episcopo exhibendos esse statuit, ut existentia et bona illorum custodia pateat, quam iccirco quoque adhibere oportet, ne dum ad aliorum manus facile devenire possunt, periculo fal- sificationis aut hinc inde oblitterationis exponantur. Docet Barbosa1) teneri parochos, quandocunque í’equisiíi fuerint, e matriculis fides necessarias extrahere matrimoniorum, baptismorum vel mortis, et quidem informa probante, idest cum formali transscriptione concernentis matriculae loci de verbo ad verbum, addita subscriptione parochi et appressio- ne sigilli parochialis. Quocunque alio modo facta fides, vel attestatio, quibuscunque verbis concepta, non probat, quemadmodum S. Congregatio Episcoporum et Regularium identidem declaravit.3) Ad bonam custodiam matricularium librorum pertinet, ut sint bene compacti, cartulati, nec alium titulum, nec aliquid aliud extraneum ibidem adnotatum habentes,4) atque sic comparati, dicuntur authentici et plene probant ea, quae ad Officium parochi pertinent. Matriculas suam originem Ecclesiae debere e praemissis nullo negotio intelligi- tur, a qua illis tantam curam impensam fuisse, tontinuoque impendi, nullus mirabitur, qui praedictorum librorum momentum attenderit. Per plura saecula matricularum curam sola gerebat Ecclesia, cujus illae propriae sunt; tardius civilis etiam potestas suas circa illas edidit dispositiones et concurrentem cum Ecclesia circa libros hos exercere coepit auctoritatem. Imo in aliquibus Regnis eo deventum, ut Civitas ratione horum librorum omnem cum Ecclesia nexum abruperit, ubi proinde eosdem quaelibet potestas pro se exarandos curat, Ecclesia quidem per parochos, Civitas vero per suos magistratus. Ad partes DD. Curatorum pertinet exactissima tam ecclesiasticarum, quam civilium eatenus vigentium normarum observantia comprobare, quod fiducia in se locata digni sint. Meminerint, teneri se actus Baptismorum, Copulationum, et Funerum in continenti, et nulla interposita mora, accurate non ad chartulam, quae facile seponitur ac perit, non ad Calendarium vel aliud maculatorium, quod facile disjicitur, sed immediate ac directe ad matriculam non aliena sed propria manu inscribere. Cui obligationi si semper et ubique et ab omnibus 1) TU. 12. c. 6. — 2) loc. cit. — 2) in Tolet. 13. Maji 1615. et Aosin. 17. Maji 1617. — 4) Monae. Tom. 1. t. 10. —