Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

71 offere Domino, et juxta eumdem Apostolum esse sanctum et corpore et spiritu!“ ') — Dum Apostolus dicit: bonum est homini mulierem non tangere .... dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserint sicut et ego; certe his verbis gaudium suum pro­fessus fuerat ob bonum illud spirituale, cujus ipse actu jam esset particeps. Et licet intime persuasum sibi haberet, nunquam mundum universum ad complendum illius votum occur­surum, curn nihilominus possibile illud teneat, omnes sine exceptione homines caperet ejus felicitatis participes fieri, quam ipse actu jam tenuerat. Quomodo enim secus dicere potuisset: qui matrimonio jungit virginem, bene facit, et qui non jungit — melius facit? Audiant impossibilitatis patroni nonnulla etiam oracula SS. Patrum. S. Chryso- stomus sequentia in rem nostram scribit: „cum dicit Dominus, qui potest capere capiat, ita magis animat atque incendit, vel quia magnitudinem virtutis ostendit, vel quia inaestimabili misericordia sua noluit rem in necessitatem legis concludere: et ad haec possibile id es­se monstrat, ut eligendi cupiditas crescere possit.“ 2) Assentitur ei S. Hieronymus dicens: „iis datum est, qui petierunt, qui voluerunt, et qui ui acciperent laboraverunt.“3) Vel an forte Christum ipsum virginitatis auctorem virginem luisse negabunt? an Virginem Dei­param? an utrumque Joannem ? et innufnerabiles sacrarum virginum coetus? quae non solum propter Christi confessionem, sed propter fidem quoque castitatis, qua se ad perpe­tuam pudicitiam Christo devoverant, gloriosam obierunt pro eo mortem? Jovinianus haereticus propter carnis tribulationem, aliaque conjugio adhaerentia incommoda a matri­monio potuit abstinere, et non poterit hoc Sacerdos Christianus propter imitationem Christi et coelestis regni adeptionem? Sed dicent fors ultra cum Melanchtone: Clericorum coelibatum prodigiosas pa­rere libidines, mundum concubinis, Ecclesiam scandalis replere. Incontinentia aliquorum — respondemus — non est coelibatus, sed hominum vitium. Quot; sunt christiani, qui non christiano more vivunt, an oh id ad libitum religionem christianam explodere licebit? „Quod autem haec obligatio materiam postea praebeat ad multa peccandum,“ ait Pallavi- cini — „valde frivolum objectum est, et cunctis prohibitionibus divinis humanisque com­mune. Perpendatur, quod illa boni adferat, quid mali sequeretur ea sublata.“ 4) — Sed argumentum hoc semetipsum evertit, quum ex abutendum hominum vitio id, quod ex se ipso bonum est, abolendum colligat. Nam si lex ideo tollenda est, quia multi eam praevari- cantur, multa — ne dicam omnia — e tabulis decalogi et ecclesiasticis constitutionibus eradenda erunt praecepta, et inter multa illud quoque, quod moechiam prohibet et adulte­ria, quae certum est nonnullis in locis tam esse pervulgata et pene in consuetudinem versa, ut perinde, ac si peccata non sint, maneant impunita. Sed quis tam vecors, ut legem ideo abrogandam existimet? — Si ergo peccantium objiciant multitudinem deplorandam magis, quam in exemplum statuendam, audiant S. Hieronymum scribentem: „non tibi de multitu­dine peccantium similium blandiaris et dicas: non solus hoc egi, multos habeo socios; sed cogita, quod multitudo sociorum non faciat criminis impunitatem.“ Audiant et S. Augusti­num dicentem: „Cum vides multos non solum facere malum, sed etiam defendere ac sua­dere, tene te ad legem Dei, et non sequaris praevaricatores ejus: non enim secundum il­lorum sensum, sed secundum illius veritatem judicaberis.“5) Postremo ad historiam confugientes ad praxim provocant primaevae Ecclesiae, 1) L. 1. cont. Jov. — 2) Hom. 63. in Matth. — 3) in Cap. 19. Math. — 4) Hist. Cone. Trid. L. 24. C. 12» 5) L. de Cat. rud.

Next

/
Thumbnails
Contents