Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
72 quae viros uxoratos quoque sacro applicuerit ministerio. — Ad haec ipsi respondeant primaevae Ecclesiae Patres. S. Epiphanius ait: „etenim nonnullis adhuc in locis“ (adverte: nonnullis in locis) „presbyteri, diaconi et subdiaconi liberos suscipiunt: respondes: non illud e canonis auctoritate fit, sed propter hominum ignaviam, quae certis temporibus ne- gligenter agere, ac connivere solet; —et ob nimiam populi multitudinem, cum scilicet, qui ad eas se functiones applicent, non facile reperiuntur.“ S. Hieronymus vero contra Vigilantium scribit: „quid faciunt Orientis ecclesiae, quid Aegypti et Sedis Apostolicae? quae aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes, aut si uxores habuerint mariti esse desistunt.“ Coelibatum ergo lege ejus in Ecclesia esse anteriorem testis est ipsa Ecclesiae historia; nonnisi enim dum migrantibus gentibus mores quoque migrare et e societate Christicolarum exulare coepissent, dum mores in corona ministrorum quoque Ecclesiae ruinam minarentur, horum restaurandorum et disciplinae conservandae studium necessitatem Summis Pontificibus ac Synodis injecit, ut jus consuetudinarium lege positiva sancirent. Dum ab intra sancta defecit volunias exequendi id, quod rectum et justum est, lex scripta ab extra suo homines compulit rigore. Nonnisi tunc, dum lex quaedam non amplius cordibus inscripta deprehenditur, inscribitur tabulis. Tabulis cordis legem Deus insculpsit, homo hanc legem delevit, et homo condidit legem externam. Sed matrimonium aiunt est bonum, est sanctum; dum ergo Ecclesia matrimonium Clericorum damnando eorumdem coelibatum urget, ipsa sibi adversatur. — Exinde, quod matrimonium sit bonum, sit sanctum nondum sequitur quemlibet illud inire debere. False porro asseritur, quasi Ecclesia vetando Clericorum connubia ipsum damnaret in abstracto matrimonium. Sufficiet ad refellendam argutiam ipsa Cone. Tridentini citasse verba; quod in Sessione XXIV. sequentibus solemniter mentem suam declaraverat: „Siquis dixerit, statum conjugalem anteponendum esse statui virginjtatis vel coelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut coelibatu, quam jungi matrimonio a. s.“ — Item: „Si quis dixerit, clericos in sacris Ordinibus constitutos vel regulares castitatem solemniter professos posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse non obstante lege ecclesiastica vel voto; et oppositum nihil aliud esse, quam damnare matrimonium, posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiamsi eam voverint habere donum a. s. quum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id, quod possumus tentari.“ — Urgendo ergo coelibatum, Ecclesia nullo modo est injuriosa in matrimonium qua Sacramentum! Jam si Ecclesia vel ipsa Clericorum damnat matrimonia, quanto magis damnare debet sacrilega cum mulieribus subintroductis commercia et familiaria consortia, necessa- rioque cupere debet, ut crimen isthoc nefandum in ministris suis ne nominetur quidem, eo autem magis, quod sceleratae libidinis tristissimas quotidie experiatur sequelas. Omnis enim lascivo concitus igne infausta laborat mentis coecitate. Sicut enim filios Heli avaritia, ita luxuriae deditos carnalis libido obcoecatos et ignorantes reddit ; et quamquam utrique illi passioni vis insita sit obcoecandi, libido tamen et densiores et tenaciores effundit tenebras in animas illorum, quos visco suo illigatos tenet. Coecus est amor carnis et depascens omnia, ipsamque mentem hominis adeo tenebricosam reddens, ut rationem omnem excludat. „Nihil enim magis cx arce sua virilem dejicit animum,“ dicit S. Augustinus, „quam blandimenta foeminea.“1) Cui concinit S. Hieronymus 2) inquiens: „sicut vinum et 1) Sol. L. 1. C. 10. — 2) in Os. C. 4.