Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

6 adorabis, et üli soli servies, et cetera talium mandatorum, ita quod in iisdem V. T. libris de jejuniorum sanctificatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur, verba sunt S. Leonis M. ') Quisquis igitur Christianus jejunando non impleverit Quadragesimam, praeva­ricationis et contumaciae reus censebitur, teste S. Ambrosio;2) cui adstipulatur S. Augu­stinus, inquiens:„aliis diebus jejunare remedium est, aut proemiurn, in Quadragesima non jejunare, peccatum est.“ Quia vero non est per malitiam aditus ad virtutem, et jejunator praeparari debet ad jejunandum, ne sit velut ulciscens jejunii dies, fidelium animi disponendi sunt, ut ea mente et voluntate, quae Christianos maxime deceat, quadragesimale jejunium suscipiant. Ubi proinde pia viget consuetudo, tribus feriam IV. Cinerum praecedentibus diebus San­ctissimam Euchai-istiam solemni ritu publicae fidelium venerationi exponendi, illa e mente etiam Summorum Pontificum omnino retineatur, foveaturque tanto magis, quod praelaudata devotio optimus sit modus fideles illis diebus a vanitatibus et insaniis falsis4) avocandi, iisdemque in memoriam revocandi solemnes ejurationes satanae et mundo in sacro rege­nerationis fonte ernissas. Juvat insuper cum pia Matre Ecclesia, quae Dominica Quinqua­gesimae passionem Domini ob oculos sistit in Evangelio Missae, jam tunc eo contendere, ut fideles pia illius meditatione ad singularem devotionem excitentur, a vitiis retrahan­tur et conversi ad Dominum suo Capiti conformentur. Sic praeparati fideles jejunium de­voto servitio, quemadmodum Ecclesia precatur,5) celebrabunt, spiritum quoque legis ob­servantiam quadragesimalem praecipientis, prae oculis habituri. Ac ideo l-o sanctificabunt jejunium.6) Est autem, teste S. Gregorio M.7) jejunium sanctificare, adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia; incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refroenatur. ,,De qua, inquit S. Leo M. 8) ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religionis armabunt, si jejunantium mores a puritate perfectae continentiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii, aut fructuose corpori esca sub­trahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur.“ Con­jungent 2-0 jejunium cum poenitentiae laboribus. Si enim Christus Jesus „qui est princeps poenitentiae et caput eorum, qui salvantur per poenitentiam,“ 9) carnem suam mnocentissi- mam, et ab ipso in carnis peccati similitudinem assumptam tam dure habuit, ut illam pro­ducta ad quadraginta dies et noctes inedia, et aliis austerioris poenitentiae laboribus toto vitae suae mortalis curriculo maceraverit, an nos corpus nostrum, quod vere est caro peccati, in qua non habitat bonum, et quae semper concupiscit adversus spiritum, l0) non debemus ia servitutem redigere ? profecto mortificationem Christi Jesu semper quidem, ast imprimis tempore S. Quadragesimae circumferamus, oportet; et sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem: ita sacris illis diebus studiosius exhibea­mus eadem membra servire justitiae in sanctificationem.1 11) Consentit S. Bernardus, universis corporum nostrorum membris suum jejunium seu mortificationem assignans his verbis: '*) „Jejunet oculus, qui depraedatus est animam; jejunet auris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet etiam anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspectibus et omni petulantia, ut bene 1) Sorm. 4. de jejun. decimi mens. — 2) Serm. 34. — 3) Serm. 62. de temp. — 4) Psalm. 39. 5. — 5) Coll. Miss. Sabb. post Cin.— 6) Joel. 11. 14. — 7) Homil. 16. in Evang. — 8) Serm. de quadr. 4. — 9) S. Hieronym. in cap. 3. Isai. — 10) Rom. 7, 18. Gal. 5. 17. — 11) Rom. 6. 19. — 12) Serm. 3. de jej. quadr.

Next

/
Thumbnails
Contents