Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
7 humiliatus coerceatur in poenitentia, qui male vagabatur in culpa. Jejunet auris nequiter pruriens a fabulis et rumoribus, et fugiat, quaecunque otiosa sunt, et ad salutem minime pertinentia. Jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis, atque scurrilibus verbis. Jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus, quae non sunt imperata, sed et multo magis anima ipsa jejunet a vitiis, et propria voluntate sua.u „Oportet igitur unumquemque Christianum semet abnegare, et pati cum Christo, si vere cupiat regnare cum Christo.“ „Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus Filii Dei. Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.“ <) Et profecto, ,,ibi est certa exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis.“s) Jejunio sociabunt 3-o orationem, et eleemosynam, quae tria in SS. Litteris3) arctissimo secum invicem vinculo sociantur. Itaque Christianorum etiam egentissimus, si rite jejunare cupiat, pro viribus ad orationem incumbere, et eleemosynam saltem in praeparatione, seu affectu animi erogare tenetur, ut hoc pacto ejus jejunium juxta SS. Patrum effata, oratione et eleemosyna, velut duabus alis efferatur, et perveniat usque ad Pontificem magnum, qui penetravit coelos, Je- sum Christum filium Dei, et ex throno gratiae ejus misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.4) „Sentiant, inquit S. Leo M. 5) humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exulum, destitutio pupillorum et desolatarum moestitudo viduarum; in quibus juvandis nemo est, qui non aliquam possit exequi benevolentiae portionem. Nulli enim parvus census, cui magnus est animus: nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet, aut pietatis. Nunquam merito caret etiam in tenui facultate bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediorum ; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium.“ Generatim ut paucis multa complectamur, siquidem dies S. Quadragesimae sint simul dies poenitentiae ad redimenda peccata et salvandas animas, moneantur fideles, ut praedictis diebus sacris concionibus assidue intersint, lectiones pias frequentent, salutaribus meditationibus vacent, piis precationibus insistant, peccata praeterita defleant, proposita emendationis confirment, et per consortium passionis Christi eo connitantur, ut participes Resurrectionis Ejus efficiantur. Sic fiet „ut castigatio carnis assumpta ad regenerationem transeat animarum.“6) Quae de dispensatione in lege abstinentiae petenda et concedenda in circularibus ddto 2-ae Februarii a. 1868. Nr. 767. dimissis litteris constituta ac disposita sunt, porro in suo vigore permaneant. Sinite jam VV. FF. et FF. in Christo Dilectissimi, ut pro ea, qua Vos in visceribus Jesu Christi complectimur, caritate, ceu comministros ordinis nostri, et cooperatores ministerii, quod meritis licet imparibus a Spiritu Sancto accepimus, regere nimirum hanc Ecclesiam Dei, specialius alloquamur. In agro Dominico, in vinea, quam plantavit dextera Excelsi, in horto Ecclesiae irriguo ac concluso operarii sumus, electi ab eo, qui dixit: ,,non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.“'3) Si ergo agri dominici, si vineae Domini Sabaoth, si horti Ecclesiae culto1) Rom, 8. 17. — 2) S. Leo M. serm. de pass. Dom. — 3) Tob. 12. 8. I*. 58. 7. 8. — 4) Hebr. 4. 14—16. —• 6) Serm. de quadr. 2. — 6) Coll. Sabb. post Dorn. 2. quadr. — 7) Joan. 16. 16.