Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
69 Incassum porro ad volubilem ordinandorum eam juventutem, quae vias vitae nondum probe aestimare didicerit, provocant, id unum adhuc addentes: omni altero fere lustro hominum et passiones et necessitates variare. — Etsi enim in dictis non parum veri latere concedatur, in genere tamen et cum determinata quae iit applicatione, id quod dicitur falsum omnino est; quum principio stabilito, in sua generalitate admisso, ipsa pene vita destruatur, cultura omnis reddatur impossibilis, et correlationes humanae omnes fiant incertae. Quis enim determinatae cujuspiam vocationis, curriculo plurium quandoque annorum protensis, laetus et cum ardore animi se submittet fatigiis? si ille eum continuo divexet angor: se obtutu vitae subsequae iors incassum cuncta agere? quis praesumeret ducere uxorem, si tam parum est fidendum inclinationi animi, per vitae praxim nondum comprobatae? vel potius: an non elapsos post plui es annos solutio vinculi matrimonialis libera cuilibet esset relinquenda? Esset nestante hoc principio matrimonium adhuc possibile? - Concedatur ergo potius, quod sententia memorata, per quam coelibatus Cleri intenditur everti, ipsam etiam annihilet vitam; quod sententia haec aevo nonnisi nostro, quod inconcussis caret principiis, gigni potuerit, quo inqfii et Superis exosi mortales fundamenta omnis religionis et Ecclesiae convellere omni virium contentione student. Non negamus, daemone instigante, qui S. Petro teste „circuit velut leo rugiens, quaerens quem devoret,“ *) et frigescente caritate, non raro molestum fieri, quod initio placuit. Sed quid inde? Vel non evadit ipsa divina lex tot hominibus et fragilitate et passione ad malum propensis ardua et observatu difficilis? Licetne illam iccirco violare? Hinc Christus Jesus: „regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud2).“ Cogitate Saulum et Judam proditorem. Quis magis a Deo electus, quam Saul, quis magis evocatus, quam Judas? Ast ambo recesserunt, ambo iniquis se inquinavere criminibus, ambo mala imo pessima morte dies suos compleverunt. Ambo gratiam vocationis habente», gratia perseverantiae exciderunt non culpa Dei, cujus perfecta sunt opera, quique dat omnibus velle et perficere, sed culpa sua, qui vocationis gratia abusi sunt ad ruinam. Non sine itaque causa clamat Apostolus: „Unusquisque in qua vocatione vocatus est permaneat3)1* „Spiritum nolite extinguere4).“ „Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, carne consumemini.“ 5) Hinc non feliciores deprehenduntur illi, qui coelibatum destructuri ad hunc aevi nostri genium, mores ac opiniones actu vigentes provocant, quae imperative urgeant veniam matrimonii Clericis esse faciendam; extistimantes perniciosum esse admodum, si vox haec genii aevi ignoretur, aut omni pondere destituta putetur. •— Potentiam genii aevi ut negemus procul absit a Nobis; existimamus tamen, Nos cum omnibus sincere Christo addictis sublimiori ac genius ille collocatos esse loco, rite recteque Nos eum aestimare. Quum genius hic non absolute malus sit, censemus ab eo id solum, quod bonum in sinu suo condit, esse mutuandum, reliqua vero cuncta fortiter esse repudianda. Si genium aevi coece .sequi, si illi coece defeire oporteret, anne superesset adhuc aliquid, quod non ceu antiquatum rejicere deberemus? nec Christianos — ne dicam catholicos — nos amplius profiteri liceret. Argumentum hoc ergo longe generalius est conceptum, quam ut speciale ei robur inesse existimandum sit. 1) Petr. Ö. 8. — 2) Matth. 11. 12. — 3) 1. Cor. 7. 20. — 4) Thess. 5. 19. — 5) Gal. 3. 3.